S.P. Ni benevolentiae tuae, Clarissime Vir, propensique favoris tui erga omnes bonos, exstarent exempla plurima: profecto nec haec crasso filo exarata ad te misissem, nec spes aliqua obtinendi quod in votis est, reliqua fuisset. abhorret enim ab huiusmodi nugis munus tuum gravissimum atque adeo splendi-
151
dissimum. Sed affabilitas tua, meaque fiducia quae tenuis ante, nunc vero festiva compellatione tua mei corroborata, me provocavit, et omnem timorem exulare fecit. Confirmato igitur animo tibi hasce dedo de sueta tua benevolentia non dubitans. Nuper cum me ultro ad amicitiam tuam invitares, plus quam humaniter me tuis obstrictum beneficiis reddidisti. inopinata enim et supra quam in votis essent, acciderunt mihi gaudia. Quis enim temerarius suam unquam spem ad tam magna attolli sine repulsa potuisse cogitasset: ut viri eius, cuius amicitiam non sola patria expetit favorem assequeretur imo ultro ad eum invitaretur? Profecto nemo. Quare me felici quodam sidere natum esse duco. uti enim auri praestantia ex Lydio lapide cognoscitur, omnesque inde eius excellentiam ducunt: sic etiam felicitatis meae magnitudinem nemo non mirabitur, cum intelliget eam tanti viri favore associari. Cum nuper Hagaecomitis essem placuit enim tibi, me ad colloquium tuum admittere, cum lectis fratris mei litteris, ex D. Rutgersio de commoditatibus locorum, quaereres. heri dum ad ea investiganda discurro obtulit se mihi idem Rutgersius, et me de cubiculo, quod vacaret apud D. Lettingium2 certiorem fecit. Cromhoutius3 enim, qui hospitio D. Lettingi aliquandiu usus erat, iam profecturus cum Domino vander Mylen, in Italiam4, id reliquit. Cum autem hanc occasionem omittendam esse minime statuerem, sed omni studio arripiendam, non ausus fui, vir clarissime, tibi non nuntiare, et quia festinatione opus erat has litteras omnino differendas non putavi. appetuntur enim istae aedes undique et ad eas, tanquam raras, concurrunt. D. Heinsius nondum ex Brabantia redux, si praesens esset hanc sarcinam molestiamque gravitati tuae adimeret, nec ad te, multis negotiis publicis irretitum, descendere eam pateretur. Momentanea autem haec, oro, Clarissime domine, ut aequi bonique consulas, et siquid inconvenientius dictum sit, id magis imbecillitati et tyrocinio meo in litteris quam propensae meae voluntati et syncero animo attribuendum esse censeas. Vale clarissime vir, et favorem tuum etiam ad me usque extendi patiare. Lugduni Bat. 9 Cal. Octob. CIƆIƆCIX.Tuus omni officio addictiss.
Wilhelmus Boreel.
Adres: Aen Mijn Heer Mijn Heer de Groot, advocaat fiscael van Hollant, Zeelant ende Westfrieslant in 's-Gravenhaeghe. (por)t.