eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    176. 1609. Oct. 21. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Heinsi.

    Arminium vita excessisse2 intelligo, virum, ut omnes iudicant, eruditum, ut ego, probum et veri amantem. Scio tibi non placuisse ipsius in quibusdam capitibus aut ἑτεροδοξίαν, aut, ut dicere tu solebas, ἀϰαταληψίαν. Interim puto illi constitisse apud conscientiam factorum suorum rationem, tam in iis, in quibus ἐπεῖχε, quam in quibus ἔξω τῆς λεωϕόρου ἐβάδισε. Nostrum certe est, praesertim ex quo ille vitae huic ereptus est quam optime de illo arbitrari ex charitatis regula quae docet duarum ansarum semper commodiorem ϰαὶ τὴν εὐτλητότερον apprehendere. Ego, etsi quartana ita premor ut necessariis rebus meis superesse vix possim, constitui tamen ex animi sententia viro eximio et mihi dum vixit amico, carmine aliquo3, puto epigrammate, ut meus est mos, id praebere testimonium in quo spero me ψευδομαρτυρίας οὐϰ ἐμπεσεῖν δίϰην. Tu quid facturus sis apud te constitues. puto, poteris sine ulla nota inconstantiae, aut invidia etiam dissentientium, mortuum laudare quem vivum nunquam odisti: praesertim cum multae illi laudes tribui possint extra τὰ ἀμϕισβητούμενα. A Baudio4 quin id impetrare possim non dubito. est enim δεινὸς ἀνήρ. Et cum arbitrum se totius controversiae constitui saepe postulaverit, praestabit sine dubio, quod arbitrorum est, animum medium et offensis non obnoxium: etsi in Scaligeri naenia5 perstrinxit τὸν μαϰαρίτην satis frigido schemate. quia tu

    154

    scilicet ea omnia praeripueras quae istius erant temporis ad aliena confugit et locum implevit. Sed haec illi non minus iam exciderint quam quae de Scribanio et Duce Alberto6 olim scripsit, ea nimirum tempestate qua et fas et ius erat πολεμιζέμεν ἠδὲ μάχεσϑαι.7 Sed nescio quomodo orsus a tristibus ad iocos delabor, nisi quod est et hoc hominis febriculosi nulla in re sibi constare, sed per omnia affectuum genera iactari. Rogo respondeas mihi quid tu circa memoriam Arminii facere constitueris8.

    21 Oct. 1609.

    Tui nominis studiosiss.
    H. Grotius.

    Adres: E. hoochgeleerde wijse voorzyenige heere Daniel Heinsius Professor ende bibliothecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 428.
    2 - Hij overleed 19 Oct. 1609.
    3 - Het scazon ‘in mortem Iacobi Arminii’ in Grotius' Poemata p. 210; ook achter Bertius' Oratio, Baudius' Epicedium en Brandt's Historia vitae Iacobi Arminii (Rogge 308-311). Zie p. 156 n. 4.
    4 - Zie Rogge 309. Ook in Baudius' Poemata p. 232.
    5 - Burman merkt op, dat er geen lijkdicht van Baudius op Scaliger bestaat, en verwijst naar Baudius' brief aan Jac. Gillot van 3 Non. Apr. 1610 (Epp. p. 321). Maar ik geloof, dat hier gedoeld wordt op Baudius' Oratio in funere Scaligeri, die hij daags nà de begrafenis hield (26 Jan.), terwijl Heinsius dien dag zelf (25 Jan.) de officiëele oratie had gehouden. Zoo wordt ook de zin ‘quia tu.... praeripueras, quae istius erant temporis’ begrijpelijk. De oratio van Heinsius is gedrukt in de p. 144 n. 6 genoemde Orationes duae; die van Baudius is getiteld: Oratio funebris dicta honori et memoriae maximi virorum Iosephi Iusti Scaligeri. Auctore D. Baudio 1609.
    6 - Baudius had in de ‘Gnomarum iambicarum libri IV. Moralis et civilis sapientiae monita’, in zijn Poemata (1607) veel leelijks gezegd van den Paus en de Katholieke kerk. De Belgische Jezuiet Charles Scribani (de schrijver van het Amphitheatrum honoris) gaf toen uit: Dominici Baudei Gnomae commentario illustratae. Lugd. Bat. Thom. Basson, 1607 (in werkelijkheid is het boekje echter in Antwerpen uitgegeven) waarin hij Baudius weerlegt. Ik ken dit boekje (waarvan een exemplaar in de Bibliothèque Nationale te Parijs is) niet, en weet ook niet of Baudius weer geantwoord heeft. Scribani's biograaf in de Biographie nationale de Belgique weet van de heele zaak niets af. Zie de Backer-Sommervogel i.v. Scribani (VII, 983 no. 3). Over Aartshertog Albertus laat Baudius zich vrij onvriendelijk uit in zijn ‘Oratio sub persona Illustrissimorum Belgii Ordinum ad .... lacobum I, 1603’ in de Epistolae p. 530 vv.
    7 - Homerus, Il. Β 121. Bedoeld is de tijd vóór het Bestand.
    8 - In Heinsius' Poemata is het gedicht op Arminius' overlijden niet opgenomen. Het is gedrukt in C. Brandt, Historia vitae I. Arminii p. 436.