S.D.P.
Domine observandissime.
Huius mei clientis qui tibi has tradet res atteritur longo sufflamine litis2, idque nequitia et improbitate quorundam nebulonum et vitiligatorum, etsi meus hic Bitus et istic Bacchii3 et utraque pars maculosae tegmine lyncis4 tecta, tamen illi meum clientem vincunt et antecedunt multis parasangis improbitatis, quorum caput et dux est quidam Willem Gerrit Weynen confictor scelerum et calumniarum, quod propediem manifestabitur argumentis liquidissimis. Interea rogo te obnixe ut saltem tuae benevolentiae aura propellatur mei clientis causa, quantum pote fieri, inibis gratiam apud meum hic clientem, quam rependere
156
annitetur, pro quo ego spondeo, et si sciens fallo τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χϑών5.Raptissime et quasi stans pede in uno6.
Postridie Kal. IXbris CIƆIƆCIX.
Tuus nexus
C. Pynackerus.
Van andere hand: Inscriptio erat: Ampliss. Consult. D. Hugoni Grotio in Consistorio provinciali Senatori et fisci Advocato Domino meo colendo. Hagam.