eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    183. 1609 Dec. 29. Aan J. Rutgersius1.

    Legi, imo relegi - nam olim legeram - Baudii nostri orationem ad componendas Academiae turbas2. Iudicium meum exigis. Habeo iustissimam excusationem. est enim tam eximium illud ingenium, ut sub nullius censuram, aut certe non nisi doctissimorum cadat. Urges adhuc et vis dicam quod sentiam? Et orationem totam et partes singulas admiror. Relucet ubique singularis viri memoria, quae omnia veterum dicta factaque non retinet modo fideliter, sed in tempore repraesentat. Implevit locos duos aut tres plane accomodatos negotio. attexuit alios minus necessarios, illectus ut puto priorum dulcedine. In ipsa dictione agnosco egregium vehementiae et tranquillitatis temperamentum plane rei conveniens. Duo, quae propria sunt Baudii, rariora hic, quam in aliis eius operibus, invenias. prius est locutionum licentia, cum scilicet verba phrasesque poeticas, comicas, satyricas, Milesias, Ciceronianae maiestati interserit. alterum quod in re maxime seria iocis non abstinet. Ego neutrum in alio ferrem. sed ut in omni legum genere ita in isto personae quaedam singulare privilegium merentur. et quosdam ita decent vitia, ut virtutis locum occupent. Quo magis monenda est iuventus, ne ea imitetur, quae viris doctis suo quodam ac singulari iure permissa sunt. Novi patronum in foro nostro nobilem qui ne in capitalibus quidem causis et summo clientium periculo a iocis abstinet. quod contra rhetorum omnium praecepta esse quis neget? at illi hoc ita succedit, ut laudent multi, omnes ferant. Alteri idem tentanti, nemo ignoscat. Ita Baudius quaedam cum laude peccat, quae in exemplum trahi non debent. Habet et peculiarem quandam excusationem haec oratio: quia ad studiosos dirigitur, qui ferre non possent perpetuum censoriae gravitatis tenorem, quo iustius licuit evagari interdum a tristi argumento, et ad laetum

    160

    divertere, et dulcia quaedam aspergere, et auditorem minus faventem demulcere vario eruditionis apparatu. Habes, mi Rutgersi, quod voluisti: in quo obsecutus magis fortasse sum desiderio tuo quam officio meo. Tu tibi imputa, quod me extra territorium ius dicere compuleris. XXIX. Dec. CIƆIƆCIX.

    Tui amantiss.
    H. Grotius.

    Adres: Eersaeme, voorzyenige wel geleerde Johan Rutgers student wonende ten huyse van den Professor Letting naest d Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 381.
    2 - Zie p. 102 n. 5. Blijkbaar had Rutgers aan Grotius een exemplaar der door hem uitgegeven Oratio gezonden.