161
Accepi donum tuum, doctissime atque amicissime Meursi: Phaedrum2 inquam, auctorem, ut nomen ipsum fert, lepidum, atque festivum, pro quo eo tibi maiores debeo gratias, quo mihi ille in morbo iniucundo cubanti iucundior hospes advenit. Nunc cum me bona valetudo respicere coeperit, aequum est me tui meminisse, a quo utilissimum Lexicon3 omnes exspectamus. id ego hoc epigrammate4 sum prosecutus: quod ita legas velim quasi profectum ab homine et febriculoso et non parum negotioso. Tibi opto et valetudinem bonam, et aut literatum otium, aut minus molesta negotia. XIX Febr. MDCX.
Tui amantissimus
H. Grotius.
In viri doctissimi Ioannis Meursii Glossarium Graecobarbarum epigramma Hugonis Grotii.
Accipe, quem tibi dat, lector studiose, laborem Meursius: hac charta Graecia tota patet: Non quae Socratico quondam sermone locuta est, Quae Macetum linguae fulmine fregit opes: Sed qualis moriens in regni sede superbi Singultus olim moestaque verba dabat, Cum Byzantinos habuit nova Roma Quirites, Heu male vicinis praeda futura Getis. Doctrinae cultusque parens, - quis credere possit? - Graecia, qua demta barbarus orbis erat, Huc cecidit, Graecos velit ut qui volvere libros, Debeat hinc Graecam discere barbariem.Adres: Erntveste hoochgeleerde wijse voorzyenige Mr. Johan Meurs doctor in de Rechten. ten huyse van den heere Professor Letting naest de Universiteyt te Leyden5. moet bestelt zijn ten huyse van Lonsius6 economus van t' Collegie. Loont den bode.