eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    188. 1610 Maart 24. Van D. Baudius1.

    Is qui hasce literas tibi reddet, meus popularis εὔχεται εἶναι. saltem Wallonica tellus generis cunabula nostri2 eduxit illum εἰς ϕάος ἠελίοιο. Permagni scilicet refert, id horribile arcanum a Fisci patrono non ignorari: sed quod ad rem magis attinet, multos annos factum est, postquam avunculus eius opimo sane legato Gallicas Ecclesias locupletavit, ea lege ut ex annuo proventu tres alumni in spem ministerii educarentur. Ea voluntas perperam mendoseque neglecta fuit ab ordine Ecclesiastico; qui nisi quod ipse facit, nihil recte putat. Nolim totum unctorum gregem imperitiae vel iniustitiae nomine suspectum haberi, ἀλλ᾽ ἀγροῖϰός εἰμι, verum didici fabularier, et scapham appellare scapham3. Lis coram supremo Senatu disceptatur, et publicae utilitatis, cui te contumaciter adesse decet, interesse arbitror, ut causam noris. Lar noster est advocatus huic literarum portitori - agnoscis Sidoneitatem - qui se immortali beneficio humanitati tuae devinctum iri profitebitur, si eum vel tralatitia parte favoris, et humano alloquio fueris dignatus. Vale, et ignosce παρρησιαστῇ. Dabam festina manu XXIV Martii CIƆIƆCX.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 320.
    2 - Virgilius, Aen. III, 105.
    3 - Plutarchus, Apophth. 178 B.