164
Mitto tibi carmen2, Clarissime Heinsii, non quale tua eruditio meretur, nec sane quale debeo tibi meritissimo, qui me immeritum saepe laudibus tuis obruisti, sed quod tu tamen, qui et occupationes nostras nosti, et ista scis non suo pretio, sed animi affectu aestimanda, aequi consules. Dixi in eo quod verissimum est, mirari me quomodo tot linguarum tot generum carmina tam feliciter omnia tractes, quam veterum pauci singula. Et hic de carminibus tantum mihi sermo. quid si illud de scriptis antiquorum acre iudicium, quid si philosophiam sectarum omnium, quid si denique per omne id quod sciri potest diffusa studia tua velim prosequi? Quae cum considero, amicitia tua nihil mihi puto contingere posse gloriosius. teque oro et precor, ut eam mihi perpetuo tam integram serves, quam ego in admirationem tui defixus sum. III. Cal. Apr. CIƆIƆCX.