eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    191. 1610 Maart 30. Aan J. Rutgersius1.

    Potueras quidem abstinere, doctissime Rutgersi, a nobis consulendis in rebus antiquitatis, qui eius parum etiam olim attigimus, et hoc etiam quantulumcunque fuit, eorum studiorum non tam voluntario quam necessario neglectu amisimus. Sed quia tibi visum est eum nobis exhibere honorem, qui non debebatur, officii est nostri id pro beneficio agnoscere, atque etiam conari amplius posse quam possumus. De Cosso2 igitur, quod quaerebas, sentio, ut dixi, maiores omnes magistratus populi Romani, hoc est Dictatores, Consules, Tribunos militum consulari potestate, et Praetores, habuisse belli auspicia. caeterum legatos et alios militum tribunos praefectosque, qui magistratus populi Romani non erant, cum ipsi creati essent sine auspiciis, non habuisse ius auspicandi. quare quicunque imperium habebat iure magistratus idem suis auspiciis gerebat bellum, quanquam fieri poterat ut is ipse non summum haberet imperium: neque enim ad habenda auspicia, ut ego arbitror, summum imperium desiderabatur, sed imperium a populo datum iure maioris magistratus. Et qui auspicia habebant, duces proprie vocabantur. Caeteri autem qui mandatum a duce et quodammodo fiduciarium habebant imperium, non item. Fuit igitur dux Cossus et auspicia habuit, quia Consul cum esset, ut vult Livius, aut ut alii tribunus militum, modo Consulari potestate, imperium habuit non ab ipso Dictatore sed a Populo Romano, et quidem auspicato datum. Hanc autem sententiam non ita tibi scribo quasi qui praefracte eam tueri velim, sed ut ipse, qui quotidie in Romana antiquitate versaris, tecum expendas, an cum veritate consentiat. III. Cal. Apr. CIƆIƆCX.

    Tui amantiss.
    H. Grotius.

    Adres: Doctissimo iuveni Iano Rutgersio.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 381.
    2 - Zie Rutgers' Variae lectiones IV cap. 7.