165
Accepi Lexicon tuum2, doctissime Meursi, gratissimum munus, ex quo non ego tantum, sed quamvis docti homines proficere plurimum possunt: certissimum indicem πολυαναγνωσίας tuae. Vidi tamen non sine aliquo dolore dum cogito miseriam meam cui vix tempus datum ea legendi, quae tu tot tantorumque librorum lectione nobis congessisti. Itaque spes omnis quam olim habebamus profectus alicuius in istis literis plane nos deserit. Ego pro magno dono exiguum tibi mitto3 - dicam ingenue - missurus ante nisi suspicionem secum allaturum fuisset hamatae cuiusdam liberalitatis. nosti enim morem multorum hominum, qui nunquam avariores sunt quam cum donant. Itaque destinaveram tibi libellum meum per occasionem tradere non autem sub ipsam luculentissimi Glossarii tui editionem. Confido autem gratum tibi fore qualecunque hoc scriptum, tum auctoris, quem diligis, tum patriae, quam amas, nomine. Vale amicissime Meursi, et quod agis age hoc est de omni literarum genere perge bene mereri. Kal. Apr.
Tui amantissimus et studiosissimus
H. Grotius.
Adres: Clarissimo eruditissimoque D.D. Iohanni Meursio.