eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    193. 1610 Apr. 3. Aan Is. Casaubonus1.

    Fui semper visendi tui cupidus, Casaubone virorum doctissime: maxime autem ex quo tempore magnus ille μουσαγέτης, cuius vultu atque aspectu propemodum studia nostra nitebantur, Scaliger nobis ereptus est. tu enim utrumque nobis praestare nunc debes Casaubonum et Scaligerum. Sed me quidem molesta sane negotia a votis distinent. tu quoque tamdiu promissus nobis hospes, iam olim Scaligero, iam olim Buzanvalio exspectatus, adhuc desideraris. Interim clementius mecum egit fortuna quod videre te mihi si non ipsi at per proximas necessitudines dedit. Affinium enim meorum Nicolaus Reigersbergius iam pridem mihi significavit frui se conspectu tuo, idque ipsum, in quo non mediocriter superbio, mihi pro parte acceptum se ferre. Nunc maior frater2 in legatione patriae nostrae ad vos venit. Per hunc quoque te videbo et vicaria oculorum opera ad me perferet imaginem tuam. Utinam sperare ausim, quod optare non desino, ut te aut Iesuitarum odiosa consuetudo, aut aliud quid, quod ominari non audeo, Lugdunum mittat, habitatum Scaligero locum3, ubi nunc Heinsius, ubi Baudius, ubi tot etiam te ignorante discipuli tui? Ipsae profecto literae, quae hic plurimos admiratores habent, ipsa etiam Religio, quae sedem hic satis stabilem fixit, hoc

    166

    orare videntur atque exposcere. Mitto tibi literas, quas iamnunc accipio, ab Heinsio scriptas ad ὁμοσίπυον tuum. nam quas ad te ante scripsit, habet iam Milius, legatorum unus, tui sane amantissimus. Addidi libellum meum quem scripsi in commendationem reipublicae nostrae4: in quo laudabis ut arbitror τὸ ϕιλόπατρι. quod in hoc labore nobis sufficiet. Deus te, Vir Clarissime, exemplum verae eruditionis et pietatis diu nobis servet. III. Aprilis CIƆIƆCX.

    Tui nominis cultor studiosissimus
    H. Grotius.

    Adres: A Monsr. Monsr. Casaubon.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 160. Beantwoord door no. 196.
    2 - Johan van Reigersberch, de oudste der broeders van Maria; later rentmeestergeneraal van Zeeland Bewester Schelde, overl. 1632. Hij ging blijkbaar mede in het gezantschap van Walraven van Brederode, Cornelis van der Mijle en Jacob van Malderé, naar Hendrik IV, dat 8 April vertrok. Het verbaal in Kronijk Hist. Gen. 1870 p. 17.
    3 - Grotius zinspeelt hier op een benoeming van Casaubonus tot professor te Leiden als opvolger van Scaliger. Volgens Pattison, p. 256-258, was het vooral Heinsius, die een benoeming tegenwerkte.
    4 - Liber de antiquitate reipublicae Batavicae.