Iac. Augusto Thuano Senatus Parisiensis Praesidi Hugo Grotius, Salutem.
Sic forsan tener ausus est Catullusut ego nunc tibi, Virorum Illustrissime, libellum hunc mitto de republica nostra3. Tibi, qui non Galliae tantum, sed Orbis totius Historiam ita complexus es, ut talem nemo vel ab otiosissimo homine unquam exspectaverit. tanta rerum copia: tantus verborum nitor. Ego vero quid mitto? Opusculum tenue si materiam spectes, non res totius generis humani, ac ne magni quidem regni alicuius, sed unius gentis, angustis inclusae finibus: quid quod nec huius res omnes, sed breve compendium eorum duntaxat quae ad summam reipublicae administrationem pertinent: plane nihil quod ames, nihil quod laudes, praeter animum tuo similem hoc est amantem patriae suae, et minime νεωτερίζοντα. Exosculor illud Thucydidis4 ὅπερ ἐδέξατό τις σχῆμα τῆς πόλεως τοῦτο δίϰαιον ξυνδιασώζειν. Hoc tu in magno illo Aegaeo praestas: nos conamur in simpuvio nostro. Tuum illud, virorum maxime, opus immortale, quanquam et sermonis elegantiam ab ipsa antiquitate reduxit, et rerum optimarum varietate placere nemini non potest, nulla tamen in parte melius meretur de legentibus quam quod eos et viros bonos et cives bonos facit. Nos quoque inter huius sectae discipulos erimus, et dabimus operam ut in rebus omnibus exemplo tuo praestemus fidem et libertatem.
IV. Apr. CIƆIƆCX.
Adres: A Monsr. Monsr. de Thou Président du Parlement A Paris.