168
Mitto tibi literas, Clarissime Heinsi, ex quibus intelliges, non tantum ea quae tibi virorum maximus Casaubonus significat, sed etiam venisse Milium2 qui has tibi attulit. Is me ut curarem rogavit. Ego Casaubonum sollicitari a Rege Angliae intelligo3, non sine opimis praemiis. Puto illi non ita placituram Galliam, quin praelaturus sit securiorem sedem sine rei suae detrimento. Hippolytum4 nostrum si aliquanto invisas saepius, facias rem et te dignam et illo, quo nemo est tui amantior. et nunc in relegendis poematis tuis5 totus est. Baudius hic fuit, et me vitare videtur. quod nolim. neque enim tam inepti sumus ut nihil vino velimus ignoscere. Spero te vel Milii causa huc venturum, quod si erit, fac, ut soles, ut me quoque facias participem tui. Salve doctissime amicorum. Prid. Cal. Iulias.
Tui nominis studiosissimus cultor
H. Grotius.
Rogo ad Festum6 literas quae ad ipsum mittas.
Adres: Erntfeste hoochgeleerde heere Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den brenger.