eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    201. 1610 Dec. 8. Aan D. Heinsius1.

    Cum ad me venit epistola tua, Heinsi Clarissime, nullum apud me exemplum Senecae fuit. habui duo sed alterum Reigersbergius, alterum Bloncquius abstulere. nec memoria mihi tam fidelis est ut absente libro locos repraesentet. Tamen quae nuper notaveram cursim admodum transmittere tibi volui. tu ex his eliges si quid dignum posteritate et aliis indictum. Postquam illa scripsi, vidi Scaligeri postuma2 et in illis Notas ad Senecam, in quibus ut multa praeclara, ita non dubie pleraque ingeniosa magis quam vera. Multas enim emendationes phrases et stylum Senecae respuunt, de quo puto te non dubitaturum. Voces etiam quasdam ut Praecommovebunt, Procacitatis3 et similes a Seneca usurpatas vix credam. Iam vero illud Theb. v. 65. Duc e duobus id est elige, quam durum nec illius saeculi cum vera sit lectio:

    quovis vertere duce te: duobus omnis eligitur via.

    Antigone enim duce Oedipo quovis ire cupit; nec posse patrem ait iter aliquod invenire quo non sequatur et filia. Et in Medea quid est apertius illo versu4: Ias. Quid facere possim, eloquere. Med. pro me, vel scelus. Hoc enim vult Medea, nihil esse quod non ipsius causa facere Iason debeat, quamvis id cum scelere coniunctum foret, quia videlicet multa scelera ipsa illi imputabat. Rursus Iason ait duos reges gemino a latere ipsi instituros. Respondet illa Medeam magis esse metuendam regibus. Negari non potest quin apertum sensum vir magnus mirum in modum distorserit. Illud quoque non dubito, versui 508 Regina natis in eadem Tragoedia

    171

    recte Iasonis personam praeponi. Cum enim Medea aegre ferret suis liberis fatres ex Creusa futuros Iason contra nihil in hac quidem re dolendum esse ostendit cum potius id et honori et praesidio ipsius liberis esset futurum quod miseri ipsi potentes haberent fratres e stirpe regnante. In Phaedra versus 5565 hanc ego putarim esse sententiam: Nihil est humani inter homines. Ipsae matres saepe suis liberis sunt infestissimae, ut iam de novercis nihil dicam. Omnia si circumspicias, invenies, inquit Hippolytus, feras inter quas vitam agunt venatores, minus esse feras quam ipsi sint homines. Est enim παράδοξον. Ferae a feritate dicuntur. atqui ego contendo feras non esse feras prae quam sunt homines, imo si comparationem instituas, nihil esse feris mansuetius: ita ut merito solitaria ista inter feras vita consortio hominum sit praeferenda. nam huc spectat oratio. Plura nunc non addo. nam et negotia me divellunt ab hac suavissima confabulatione, nec quicquam ultra praestare possum sine libro meo. Vale flos eruditorum. VIII Dec. CIƆIƆCX.

    Tibi devinctissimus
    H. Grotius.

    Adres: Clarissimo doctissimoque D. Danieli Heinsio Professori et bibliothecario Academiae Lugdunensis.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 430. In 1611 kwam uit: Senecae Tragoediae cum castigationibus P. Scriverii et D. Heinsii. Lugd. Bat. Ik ken alleen de editie van 1620. Daar komen, in de Animadversiones Heinsii, emendaties van Grotius voor op Herc. fur. 711; Thyestes 470; Hipp. 984, 1139; Oed. 589; Troad. 10; Med. 311.
    2 - I.I. Scaligeri Opuscula Varia antehac non edita, Parijs 1610; door Casaubonus uitgegeven.
    3 - Conjecturen op Sen. Thyestes 300, en Hipp. 260; zie Scaliger l.l. p. 302 en 309.
    4 - 515.
    5 - Hippolytus 556: mitius nil est feris.