eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    225. 1612 Febr. 20. Aan Is. Casaubonus1.

    Viro Summo Isaaco Casaubono H. Grotius S.

    Scire ex te aveo, Virorum Maxime, quo nunc potissimum labore genus humanum demerearis: atque utinam in eo genere verseris, quod ad minuendas Christianorum discordias pertineat: quam ad rem ea tibi adsunt omnia quae in aliis desideramus: sincera pietas, multum animi, perfectissima antiquitatis cognitio. Ad res nostras quod attinet, tam miserae sunt etiam nunc ut eas attingere verear. Videas reipublicae mala in Ecclesiam transfusa: ἀϰούει δ᾽οὐδὲν οὐδεὶς οὐδενός. De Legibus Ecclesiasticis agetur his Comitiis2; sed ubi non est τὸ εὐπειϑεῖν, ibi vero scis difficulter ferri leges, observari autem latas difficilius. Attamen speramus ut languentia diu corpora tandem gravi aliquo morbo in sanitatem redeunt, ita nobis hanc ϕλόγωσιν non documentum modo infirmitatis sed et viam ad convalescendum fore. Det Deus, idemque studiis tuis salutanter aspiret. XX. Febr. CIƆIƆCXII. Hagae.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 166.
    2 - In de vergadering der Staten van Holland van 21 Febr. 1612 werd besloten de Kerkenordeninge van 1591 voorloopig in te voeren, Brandt, Historie der Reformatie II p. 170, 171.