Ex quo a nobis discessisti profectus sum Amstelrodamum rogatu * impulsus quae me vehementer obtestata est per literas, ut si mihi cara esset ipsius fama et existimatio, nuptias inter se et * maturandas curarem. Ultro quidem ivit nuptum non adhibitis in consilium auspicibus, sed tamen nihil desideratur ad summam legitimi coniugii praeter solennes ritus. Ipse enim eam iactanter agnoscit pro uxore, sed pater negat se habere quod det. Nisi res nimis palam esset, et nisi parvulus aula Luderet Aeneas2, auctor ei essem ut in pristino stato maneret.
209
Est enim iuvenis nulla virtute redemptus a vitiis, qui nulla alia spe solari potest aegram animi, quam exspectatione foecundae et opimae esuritionis qua non fiunt pingues in Erethria boves. Sed ut ad ea quae propiora rebus meis sunt veniam, a tuo discessu nec patrem τῆς ἀσόϕου Σοϕίας allocutus sum, nec me conveniendum curavit Mercurii mater3, nisi quod audio eam adhuc pascere ebriosas, futiles et furiosas spes de matrimonio. sed prius Appulis Iungentur capreae lupis4.Quid mihi auctor es ut faciam? Exspectem litis eventum? hoc spissum est amanti, cuius animo nihil satis festinatur. Quanquam hisce nugis iam longum valedixi, saltem inducias pepigi. Cuperem ad me mitti per hunc ipsum nuncium formulam transactionis, quam ipse concepisti. Spero me effecturum iniecto metu maioris malitatis, ut cupide subsignet, et voluntariam condemnationem subeat. Hoc nisi fundamentum praestruatur, non sinit ϑυμὸς ἀγήνωρ ut viam affectem ad meam Divam, quae non intelligit sua bona. nec ideo tamen demovebor ab amandi proposito, quamdiu spes aliqua supererit expugnandi ferreum istud pectus. Sed nunc sero sapiunt Phryges5, et pertaesum est occupatissimae inertiae, quae me per aliquot menses mihi surripuit. ποιεῖν τι δεῖ οἷς γόνυ χλωρόν6. Vale vir eximie cum lectissima coniuge et familia. Datum Lugduni Batavor. II Iunii CIƆIƆCXII.