eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    241. 1612 Juli 2. Van D. Baudius1.

    Cogor apud te, fidissimum et amicissimum pectus, exonerare conceptum animo dolorem ex insigni iniuria qua sum laesus indignum in modum ab iis quos minime oportebat. Nam ex honesta conscientiae fiducia possum iure gloriari me nemini mortalium, qui gustum aliquem humanitatis et honoris habeat, iustam causam praebuisse cur me odisse debeat. Pridie Kal. Quinctiles vocatus sum in Senatum ut causam dicerem qua fiducia subnixus theses politicas defendere auderem, quasi scilicet alterius fori ac territorii, non nostrae iurisdictionis res foret. Dixi, salvis auspiciis ea quae. sed priusquam respondere volui, quum magni-

    212

    ficus Rector verba facturus ostenderet mihi locum ubi considerem, negavi, forsitan temere, sed tamen negavi, me posse salva dignitate ex alio loco audire loquentem quam qui mihi esset ante assignatus, nec ipsis esse ius alia de causa me vocare in Senatum quam ut sententiam cum collegis dicerem. Tamen ne ignorarem horribile arcanum quam ob causam patres conscripti venissent in Curiam, et an Hannibal esset ad portas, aut aliquis nuncius superstes a clade Cannensi, propius accessi ad ipsum Qui pecori imperitat, quem tota armenta sequuntur2, ἄγχι σχὼν ϰεϕαλήν3. Quaerit primum ex me an statuissem praesidium et auctoritatem suffragii commodare defendendis corollariis periculosae aleae plenis, ut est disputare in am bas partes: An religio sit de substantia reipublicae, et negare fas esse subdito privatoque homini ob causam religionis arma sumere contra Principem: et id generis alia. Respondi, causam non videri cur in hoc atrio libertatis non sit fas absque pervicacia sentire quae velis, et quae sentias expromere. Tamen rogatus ut admonerem iuventutem ne temere et absque delectu talibus axiomatis assensum praeberet, significavi, me facturum. Quaesitum item est an scirem, Heinsio heroi decretam esse spartam politicae professionis4, ne falcem immitterem in messem alienam. Quidni, inquam, scirem? indigna homine dubitatio.

    Πῶς ἂν ἔπειτ᾽δυσῆος ἐγὼ ϑείοιο λαϑοίμην; Ἀλλ᾽ ὁ μὲν Αἰϑίοπας μετεϰίαϑε τηλόϑ᾽ ἐόντας5.

    Fama nihil ignorari patitur de insignibus ad laudem viris. Sed et professori primario τῆς ϕιλοσοϕίας διὰ παραδειγ μάτων fas esse puto bene mereri de studiosa iuventute. et, ut ante ieci, salvis auspiciis ea geruntur quae pro publica utilitate fiunt. εἷς ὀιωνός6. Hostem qui feriet mihi erit Carthaginiensis7.

    Suscipit iterum Rector, querelas ad se delatas, quod duobus ante diebus in funere amici, cuius funeris caput erat Philibert du Bois8 tibi probe notus, clausissem latus Pinakeri9, quum a tergo sequeretur collega, si salva maiestate imperii licet mihi eum ita appellare dum careo iure suffragii. Magnum sane crimen, et funere expiandum. ‘Atqui non ignoras’, inquit, ‘qua nota sis adspersus, nec tibi locum esse ullum inter ordinarios, donec in integrum sis restitutus’10. Respondi satis confidenter, nec poenitet. Sed caput erat, sententiam Curatorum et Consulum non ultra extendi oportere quam ad ius ferendi suffragii, non autem ad alia ornamenta dignitatis. Poenas enim esse restringendas, et olim Senatoribus ultro se excusantibus servatum fuisse ab optimo Principum Augusto ‘insigne vestis, et spectandi in orchestra, epulandique publice ius’11. Non aliter sentire ipsos a quibus essem notatus, quorum iudicium acciperem tanquam ξυμϕορὰν ϑεήλατον et coelitus immissam admonitionem qua duce in viam redirem. Nec me ab eo tempore quidquam admisisse dignum tristiore sententia. Subiecit Rectro,

    213

    aliud sibi esse compertum. Sane si tam implacabili animo sunt in me, quos ego praecipuos Maecenates meos semper duxi, et si tam invisus sum Consulibus ob quaedam parum decore gesta, ut mea contumelia laetentur, consilium sumam a desperatione, et me subducam ex hisce regionibus aliquo ubi nec Pelopidarum12. Sed reprimo iracundiam. audi reliqua. Quum essem domum reversus, venit ad me. Iacchaeus13, homo integerrimus, et mihi amicus fraternum in modum, aut omnia me auguria fallunt. Significat ex parte Magnifici, plerosque Ordinarios disputationi interfuturos, sed hac lege, si eos omnes praecedere paterer, quum ex auditorio exeundum foret. Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit14, tamen et hanc contumeliam incolumi Iove et urbe Roma15 concocturum me spopondi. Hesterna die graviter apud Rectorem questus sum de inhumanitate non audeo dicere collegarum, nos tamen fremente invidia Baudius manebimus. renovavi etiam veteres offensas quod me in causa desipientis Sophiae allocutus esset tanquam vitae iratum, et candidatum patibuli. Sed Sophiam istam suis moribus ulciscendam permitto, si quidem rata habet quae barbarus parens in me rustice et inciviliter designavit: nam contrarii rumores ad me deferuntur. nonnuli dicunt, eam honorifice et amice de nobis loqui; quod si ita est, recte et ordine facere ipsam arbitror, ϰαὶ γὰρ τόγε λώιον εἴη16, et tunc paratus sum omnem praeteritorum memoriam fideli amnestia ex animo delere, ϰαὶ μὴ μνησιϰαϰεῖν. sin talia flagitia probat, nunquam eam sermone fuero dignatus. Sunt enim qui dicant, me ab ipsa proscindi tam cruentis convitiis, quasi crimen sit quod vivam. Sed nunc meliores curae me exercent, quam otiosae istae occupationes circa foemineum sexum. Sero arbores17 quas spero nec inutiles fore vivo, et profuturas alteri saeculo. Caeterum ut revertar ad τὸν μεγαλοπρεπῆ18, tantum abest ut doloris mei sit misertus ut me obiurgaverit, quod in concione ausus essem occupare locum altioris scamni, non nisi destinatum Ordinariis19; idque Magistratui superbum et arrogans videri, quasi notam inustam contemnerem, et auctoritati Curatorum insultarem. Quid est si non haec contumelia est? Sed finem facio, et rogo te ne haec dispalescant. Verum pro iure familiaritatis quaeso resciscas παρὰ τοῦ εὐπενϑέρου20 an me tam invisum fatis genuerit mater, ut reconciliari in gratiam non possim. Pedum visa est via, et carendo magis quam fruendo intelligent ἣν ἄτην ὅτ᾽ ἄριστονχαιῶν οὐδὲν ἔτισαν21. De Maia22 iam ante ad te scripsi. nihil aequi bonique faciet nisi iure iudicioque coacta. est enim animal impotens, indomitum. tu plus effeceris quam diram qui contudit hydram23, si me monstro hoc liberaveris. Cur non potest illi lata fuga indici quae nihil habet nec in fama nec in fortunis quod deperdat? an quia tam praeclara cive respublica nostra, vel Academia carere non possit? Vale cum familia, et nos ama. Datum VI Non. Quinctileis, CIƆIƆCXII.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 450; Baudii Amores p. 87.
    2 - Virgilius, Aen. XII, 719. Bedoeld is de Rector Magnificus van dit jaar, Ev. Vorstius.
    3 - Homerus, Od. α 157.
    4 - In de Curatoren-vergadering van 8 Febr. 1612. Molhuysen, Bronnen II p. 42.
    5 - Homerus, Od. α 65 en 22.
    6 - Homerus, Il. Μ 243.
    7 - Ennius VIII, 26.
    8 - Agent van Duitsche vorsten in Den Haag. Zie Biographie Nationale VI, 204.
    9 - Professor Cornelis Pijnacker (p. 152 n. 3). De fout van Baudius was dat hij, die nog steeds extraord. professor was, zich in den stoet vóór een ordinarius had geplaatst.
    10 - Aan Baudius was wegens wangedrag de toegang tot den Senaat tijdelijk ontzegd. Molhuysen, Bronnen II p. 35, 43.
    11 - Suetonius, Aug. 35, 2.
    12 - Cicero, Epp. ad Atticum XV, 11, 3.
    13 - Gilbert Iacchaeus, sedert Aug. 1605 extraord. en sedert Febr. 1612 ordinarius professor Logices te Leiden.
    14 - Virgilius, Aen. II, 12.
    15 - Horatius, Od. III, 5, 12.
    16 - Cf. Homerus, Od. β 169.
    17 - Zijn Libri de Induciis, die 1613 uitkwamen.
    18 - De Rector Magnificus.
    19 - De professoren hadden gereserveerde banken in de kerken; de ordinarii hoogere dan de andere professoren en de Universiteits-ambtenaren.
    20 - Cornelis van der Myle, de schoonzoon van Oldenbarnevelt.
    21 - Homerus, Il. A 412.
    22 - Zie p. 209 n. 1.
    23 - Horatius, Epist. II, 1, 10.