Amplissimo Clarissimoque Viro Hugoni Grotio, Hollandiae ac Zelandiae Fisci Patrono.
Videntur mihi, Hugo Groti, vir Clarissime, quemadmodum imperiorum, ita studiorum fatales esse quaedam conversiones. Sive quod aliis delectatur alius, sive quod literae et elegantiores Musae, sine patrocinio summorum hominum, tueri se non possunt: ac quodammodo iudicia magnatum et voluntates sequuntur. Oppressus enim paupertate ingens animus, nihil eximium aut sublime cogitare potest: amoenitates autem literarum ac elegantias, postquam nihil sibi praesidii in iis ne ad vitae quidem commoda esse videt, primo negligere, mox odisse incipit. In quarum locum lucri studium succedit et ambitio, quae quemcumque afflavit, ex illius animo praeclaras omnes cogitationes delet facile ac extinguit: et quemadmodum rubigo ferri splendorem, ita vim mentis et ardorem debilitat paulatim et corrumpit. Solet autem evenire, ut qui vegeto ingenio sunt supra vulgus ac erecto, nisi sapientiae studium coniungant, quae in rerum externarum non possessione sed contemptu, animi felicitatem statuit, facillime a proposito dimoveantur: cum nec precium praeclaris rebus poni, nec honorem debitum deferri vident. Ita vel iudicio plebeio vel magnatum imperitia, facillime istae artes dilabuntur, quarum conservatione ipsa continetur humanitas. Quod cum intelligerent doctissimi superioris aevi principes, omnes quanta maxima id fieri contentione potuit, eam in rem incubuerunt, ut praeclara illa studia, tum aliis, tum cultoribus eorum commendarent. Quod ab homine divino, Laurentio Medice in Italia, in Gallia a Francisco eius nominis primo, factum esse scimus. Quare utrobique maximus eodem tempore ingeniorum praeclarorum fuit proventus: ac praecipue eorum, qui humaniores artes et doctrinam elegantem, multos ante annos a barbarie oppressam, colerent et quasi revocarent. Ante omnia autem Graecam eruditionem, totos septingentos annos ex Italia exulantem, fatum quoddam ac occulta providentiae divinae ratio, per Europam totam propagavit. Chrysoloras enim, cum oppressa servitute maxima ex parte Graecia, ad totius orbis Christiani principes, et eorum implorandam opem, a Ioanne missus esset, liberata praeter expectationem patria, cum Italia Graeciam, cum professione eius linguae pu-
220
blicam legationem commutavit. Itaque vir tantus, cum splendidius existimaret esse nihil, tribus postea in locis Graecas literas professus est: primusque studium illarum, quantum credi vix potest, per Europam totam excitavit. Hunc deinde Trapezuntii, Gazae, Argyropuli, Musuri ac Chalcondylae, secuti sunt; Graeci omnes et qui disciplinas Graecas, summa ope promoverent ac industria. Ne Bessarionem hic commemorem: virum summum et qui eruditione Graeca, primus suae gentis purpuram est consecutus. Lascarem quoque ut omittam, qui ex illustrissima Graecorum imperatorum familia oriundus, post legationem alteram ad Bajazetem, unamque ad Ludovicum Galliarum regem, longe clarissimas, Graecas Romae literas docere non erubuit. Ut videant profani ac fastidiosi literarum allatratores, nihil esse maius eo quod contemnunt: nostra autem studia supra dignitatem esse suam pariter et captum. Ne perpetuo tenebriones suum locum pariter et nostrum ignorent. Ita ad reliquos paulatim eae literae translatae sunt, quae eodem tempore paedagogorum negligentia, ac fatali principum fastidio, frigore feriri coeperunt. Nam in Gallia non pauci extitere, qui ne Graecis quidem quicquam concederent. Inter quos Budaeus fuit, libellorum supplicum magister, et Francisci regum praestantissimi, ad Pontificem pro tempore legatus. Quem non puduit in tanta dignitate, omnem in hac sola prope lingua operam locare. Tum vir maximus Turnebus. Quorum alter accurato, sed quod propius laborioso esset, eleganti ac polito orationis genere, laudem etiam nonnullis antiquorum ancipitem reliquit.Caeterum, quod saepe admirari satis non possum, in tam uberi magnorum foecunditate ingeniorum, nemo fere est repertus, ne in ipsis quidem Graecis, qui leporem Graecae Musae, qualis in antiquis olim fuit, aut intellexisse satis aut exprimere feliciter videretur. Musurum excipio, Cretensem natione. qui cum admirandum illud carmen, quod Platonis maximi operibus praefixum legitur, scripsisset, paulo post ab erudito principe Leone Decimo, non alia ut putatur de causa, Archiepiscopus Epidaurensis creatus est. Neque paulo post vir animosus aspirare ad purpuram dubitavit. Quanquam sane illius, praeter hoc et pauca item epigrammata quae sparsim leguntur, nihil quicquam memini extare. Lascaris, cum diu frustra quaesivissemus, tandem nacti sumus poematia. Quae non sunt eiusdem sane generis: neque eiusdem viri famam sustinere posse videntur. Praeter enim pauca, longe optima, reliqua sunt duriuscula et obscura. Scipionis Carteromachi omnia quae alibi sunt edita, bonam voluntatem sine successu ostendunt, quemadmodum et Aldi quae vidimus. Angelus Politianus, vir coelesti praeditus ingenio, sed, si famae credimus, alieni obtrectator, ne quid Graecis eius temporis concederet, quorum auditoria et famam iam invaserat, poetari quoque lingua eorum voluit. Caeterum haec quoque, pauca si excipias, quale est quod in Emergentem Venerem conscripsit, et fortasse alterum, quod in Armatam, illo genio destituuntur, qui in antiquorum epigrammatis elucet. Ut omittam, pleraque ne Graeca quidem satis esse. Iam vero, in temporibus et syllabarum modis, ea saepe alibi committit, quae non raro in Latinis aliorum, acerbe et crudeliter traducit. Nam qui omnia licere Graecis arbitratur, nae profecto mecum et cum priscis autoribus non facit. Sed de istis alias: cum fortasse exercendi causa animi non pauca notabimus. Me autem puero memini - neque eorum quicquam te latet - cum illustris vir Iosephus Scaliger, in officinam quandam venisset, in qua decem a nobis versiculos alteris longioribus scriptos invenisset, rem exigui momenti et mediocrem plane, quod
221
existimaret laudem eam qua tantopere ipse excellebat, huius saeculi vix esse, domum cum venisset, quo candore erat, non continuisse se, quin saepe exclamaret, abunde sibi satisfactum esse: non pauca item alia, quae non decent verecundiam illius, qui haec nunquam tanti esse existimavit. Puto autem ea ratione, senem divinum, eorum quae tantopere laudaret, nihil praeter studium in nobis commendasse. Quod profecto excitavit. Paulo enim post, cum longiusculum poema scripsissem, versibus aequalibus, tanto gaudio perfusus est vir maximus, ut totum prope mensem, nihil aliud amicis ad se venientibus narraret. Neque addam tamen, quae tu evenisse non ignoras. Postea eorum studiorum cura aliquamdiu ita languit in nobis, ut duobus annis, totidem vix versus scriberemus.Nunc ad argumentum veniamus. Cum sint varia quae oblectare liberalem possint animum, nulla mihi maior videtur quam quae e philosophia petitur voluptas. Non modo ea, quae in regno suo cum versetur, in causas quoque singulas inquirit sed et ea quae historiae propior, aut unius simpliciter opinionem proponit, aut multorum pariter coniungit. In quo non inutilem navavit operam Laertius Diogenes, domo Cilix, et ab urbe patria sic dictus. Quanquam enim sine certo ordine plerunque plurima confundit, multum tamen illi ut debeamus, factum est calamitate nostra: qui in ea tempora incidimus, ad quae tantum tabulae scriptorum optimorum tanquam e naufragio pervenerunt. Idem auctor, plane similem huic nostro, Epigrammatum conscripserat libellum: in quo laudes, vitam et opiniones veterum philosophorum aut attigerat, aut quemadmodum poetae solent, scribendi ex iis argumentum desumpserat. Quem inepte satis Pammetrum inscripserat: quod diversis, ut ex iis etiam quae hodie leguntur manifestum est, versiculis constaret. Quae inscriptiones, quanti faciendae sint, supremus doctor Aristoteles nos monuit. Cuius exemplum sufficere hic poterat. Quippe summus vir, omnisque vel scientiae vel cruditionis princeps, cum Homerum assidue legeret, qui in eius scriptis extarent, heroum genealogiam conscripserat, singulisque singula epigrammatia tribuerat: quae duobus non amplius versiculis, excepto uno quod Aiaci dederat, constarent. In quibus mira est simplicitas, nulla affectatio: dictio casta ac Graeca: acumen rarum; non quemadmodum Laertii, putidum plerunque et ineptum: nihil occurrebat denique, quod Critici de eo iudicant, παχύ τε ϰαὶ ϕλεγμαῖνον. Quia autem in Panathenaicis Minervae circumferri peplus solebat, in quo pugnae Titanum, Deae victoria, ac eximia virorum magnorum spectabantur opera, urbanitatis omnis ac amoenitatis parens opus in quo universa pariter Deorum ac Heroum gesta persecutus erat, Peplum vocarat. E quo paucos illos versus, qui nunc Pepli nomine censentur, excerpserat Porphyrius. Nam de tota scripti ratione ac instituto, quaedam alibi nondum forte satis intellecta dicemus. Caeterum id nobis in philosophis his imitandum putavimus. Neminem quippe praetermisimus eorum, qui aut magni esset nominis, aut familiae nobilioris esset autor. Quia autem maxime morata delectat oratio, plerisque aut patrium tribuimus sermonem, aut qui indolem ac mores singulorum optime referret. Quae cum tanta delectatione inter scribendum legimus nonnunquam, ut Diogenem ex dolio, Epicurum ex intermundiis, Pythagorae mysteriis initiatos crassa illa sua ϰαὶ πλατυασδοίσᾳ ϕωνᾷ disserentes audire nobis videremus. Quam et Stoicis et Cynicis non alia de causa convenire putabamus, quam quod mascula esset, et cum robore eorum optime quadraret. Ne de Heraclito et Democrito dicam: quorum Ionismum sine incredibili voluptate, etiam ab aliis expressum, nemo legit. Iam diversitatem morum, et quod sapien-
222
tiae plerunque nimiae est proximum, insaniam mihi cogita. Menedemus barba admodum prolixa, pilo Arcadio, Furiarum veste indutus, eo fine missum se esse aiebat, ut in mores hominum inquireret, et quaecunque gererentur, Diti, abiturus hinc, denuntiaret. Bio, cui multum Flaccus noster debet, patria Barbarum, parente servo stigmatia, matre meretrice, natum se praedicabat: ut invidiam praeverteret; nihil autem praeter bona animi pertinere ad se ostenderet. Xenophanes cum nihil certo posse sciri significare vellet; ubique dominari opinionem aiebat. quam festiva voce δόϰον2 appellabat. Qualia non pauca sunt, quae nisi intelligantur, perit oblectatio. Porro haec voluptas sive est aliqua, sive eam ipsi nobis fingimus, tecum communem esse mihi volui, Hugo Groti, vir Amplissime. Cuius divinum ingenium cum omnes admirentur, nescio quo pacto fit, ut in eius aestimatione nemo sibi satis faciat, quam qui male iudicat: aut quaecunque assequi non potest, satis esse existimat, si deprimit. Tu iam puer, viros scientia, ingenio propemodum hominem excesseras. Academiam autem hanc cum relinqueres, quocunque ires, tecum aliquam circumferebas: ipse hoc totum tibi quod doceri potest. Itaque qui nihil praeter formulas aut leges loquuntur, quoties concurrere coguntur tecum, ne hoc quidem sibi scire videntur. Adeo in tam varia et admiranda eruditione tua, aegre hoc tuentur, praeter quod omnino nihil venditare possunt. Iam cum literae plerunque et discendi assiduitas, ocium requirant, ad negocium autem homines propemodum inutiles efficiant; tu ita munus molestissimum sustinuisti hactenus, ut quaecunque in Republica iam restant, aliud agendo sustinere possis: et quod fidem quoque superat, tanquam in ocio absolutam patriae historiam occupatissimus scripsisti. Quam qui olim legent, obstupescent, salvo Taciti splendore et augusta maiestate, dici aliquid floridius potuisse. Qua de re ad te fortasse brevi in maiore opere. Interim hunc Peplum nunc mitto: qui propemodum iam nobis ipsis gratus esse coepit, quia tuum quoque nomen3 bona fide intextum habet. Non potui autem minorem quam inter priscos locum illi dare, cuius laus hoc saeculum excedit. Vale, Vir maxime, et, ut soles, constanter nos ama.