Clarissimo consultissimoque viro Hugoni Grotio, Hollandiae et Zelandiae fisci advocato.
100
Mutua rerum commercia necessitas in humanam societatem initio quidem introduxit, eandem utilitas deinde frequentavit. Nam primitus agricolae, pastores, venatores, aucupes, piscatores, mellificatores, arboratores reliquique etiam opifices commutabant ea quibus opus non esset, ut acciperent aliunde quae sibi deessent. Apud quos, permutationis huius commoditate et dulcedine delinitos, tandem etiam mercaturae usus invaluit merciumque inexplebilis satietas eorum animos invasit. Veruntamen cum in simplicissima illa rerum permutatione pretiorum saepe maxima inaequalitas valde importuna et quasi assidua τω̂ν ἀλλαγω̂ν, ut Aristoteli placuit, interpellatrix instaret, tandem huius controversiae nummus sequester datus: καὶ διὰ του̂το τοὔνομα ἔχει νόμισμα, ὅτι οὐ ϕύσει ἀλλὰ νόμῳ ἐστί.2 Hic enim, quemadmodum apud geometras passus, pes, palmus, digitus, pro communi omnium promercalium mensura usurpari aptus, res omnes ad symmetriam et aequalitatem revocavit; ideoque ex hypothesi et hominum arbitrio pondere, quantitate et magnitudine definitus. Unde siclorum apud Hebraeos, drachmarum apud Graecos, denariorum et assium dupondiorumque apud Latinos usurpatio pro pecunia et pondere promiscue frequentata.
Verumenimvero cum intempestivum saepe esset metalli cuiusque pondus ad libram momentaneam examinare ac multis difficultatibus obseptam et intricatam metalli puritatem, in auro et argento maxime, scrutari aut Lydii lapidis3 indicio indagare, quae vel versatissimum hominem decipere queat, alieno metallo intus admixto, omnem pensitandi laborem et examinandi periculum charactere aliquo publica autoritate impresso declinaverunt. Et metallum exilitate sua εὐμεταχείριστον4 certa nota bonitatis et ponderis teste indubitato, tanquam sigillo, publica autoritate communiverunt. Ut haec cura meritissimo in reipublicae et principis solius potestatem concesserit; neque cuiquam privato ea abutendi facultas data sit. Ideoque principum edictis diligentissime cautum, ne iis qui monetam publicam fusim cusimve assimulassent, id impune esset, tanquam publicorum sigillorum falsariis quique pro vero et sincero adulterinum supponerent. Nummi certe autoritas et inventio hominum generi tam grata accidit, ut ab omnibus clementiore caelo et solo natis, etiam a barbaris, apud quos saltem ulla rerum mutua extarent commercia, avidissime usurpata et strictissime sit observata.
Caeterum quia antiquae monetae notitia haud exiguam lucem veterum scriptorum monumentis afferat, ut ob crebram mentionem non utilis solum, sed propemodum necessaria videatur, res haec maximo studio nostra et patrum memoria a praestantibus viris suscitata et in lucem est revocata; quorum industria bonarum literarum studiosis adeo grata acceptaque fuit, ut post summos viros Budaeum et Agricolam5 non tamen abstinuerint manum iurisconsultorum fere doctissimus quisque, Alciatus, Carolus Molinaeus, Hotomannus, Didacus Couvarruvias6 aliique praeterea quam plurimi, qui vel ab iis dicta suo ordine modoque digerere vel novi ipsi aliquid afferre conati sunt. Ut plane frustra meus hic labor videri possit, si ipsorum accurata diligentia nostrae sedulitati nihil fecerit reliquum. Neque enim inficiari possumus omnes fere summa cum laude et industria in hoc labore versatos, etsi alius alio felicius. Nequaquam tamen propterea desperandum arbitror, quasi non aliquam saltem partem reliquerint intactam. Dum enim multa dicere et quam plurima uno ambitu complecti conantur, ipsi sibimet non raro obloquuntur. Et certe, in materia tam ubere, ista non scribentium solum autoritate examinanda, sed etiam nummorum veterum momentis fuere comprobanda; quorum consensu mutuo, tanquam incorruptissimo testimonio, omnis veritas certissime confirmetur. Atque ideo si quando ab illorum sententia abeo diversus -
101
abeo autem non semel -, maxime hoc praedictum velim, evidentissimis argumentis et ipsa veritate victum me in illam sententiam descivisse. Huius autem iudicium lectori attento potius committam quam ut ea sigillatim praedicando gloriolam aliquam inde affectare videar. Neque enim id me siverit meus pudor. Certe equidem satis superque me assecutum putabo, si hinc vel aliqua saltem utilitas ad benevolum lectorem redundabit. Et quamvis plura in medium protulerim quam hactenus quisquam, nonnulla tamen adhuc suppressi, in quibus ipsi mihi necdum satisfacere potui, quae tamen aliquando - ut spes est - in apertam lucem proferam, si laborem hunc nostrum non ingratum fuisse sensero.Ad te autem, vir consultissime, βιβλίδιον hoc, tanquam ad iudicem suum mittitur. Nam cum tu praeter huius aevi consuetudinem iuris scientiam cum reliquarum artium cognitione coniunxeris, in quibus doctrina et ingenio praeter reliquos excellis neque illarum sis expers quae inter has primum olim tenebant locum, quarum rudes a limine suae academiae arcebat Plato,7 quemnam alium fuerat aequius me huius rei capere arbitrum quam eum qui horum iudex aequissimus iuxta et peritissimus esse posset? Et sane, quamvis omnes artes communi quodam vinculo inter se contineantur, nescio tamen quodnam arctius vinculum patria ipsa et urbium sociarum, inter quas Delphi et Oudewatera, antiquissimum foedus8 animo meo iniiciat. Cum enim tibi tuisque maioribus patria Delphi, mihi quidem natale solum Leyda, ab avorum autem attavis Veteraquino sim oriundus,9 foedere illo, quod a maioribus olim nostris publicitus initum, etiam posteri tenemur. Quamobrem si in hoc exiguo, sed intricato hactenus opere alicubi impegisse aut humanitus lapsus tibi videbor, a te reprehendi summi beneficii loco ducam, ut tanquam sociae urbi laboranti subvenias. Sin vero vel uni tibi haec nostra probari intellexero, maximum me operae et industriae meae pretium consecutum putabo.