eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    252. 1613 Jan. 13. Aan S. Episcopius1.

    Cum amicus hic iam olim tibi notus, et mihi quoque per te conciliatus ad vos rediret nolui eum sine literis dimittere, primum ut scires nos valere et de tua amicorumque valetudine sollicitos vivere, deinde ut crederes nihil mihi accidere gratius quam cum meam qualemcunque operam quando patriae utilis esse non potest otiosam hic non sinis. Ego (sem)per pro carissimis habebo quaecunque mihi a te commendantur. Scripsi ad D. Wtenbogardum de operibus Cameronis2

    226

    tribus tomis: quae a te legi pervelim, nam exemplaria ad vos pervenisse non dubito. Invenio multa pugnantia. Magna est et viri et horum operum in his locis auctoritas quo iustius danda est opera ut si fieri potest evellatur animis ultima haec nebula de voluntatis actu necessario sequente scientiam quam practicam vocant. Res Amstelodami civiles intellexi; sed Ecclesiastica nostra quo sint loco scire percupiam. Vale vir doctissime atque optime. XIII Ianuarii CIƆIƆCXIII.

    Tuus toto corde
    H. de Groot.

    Adres: Mijnheer Mijnheer Episcopius Professor in de Theologie ende dienaer des Goddelijcken woordts.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E I128. Gedrukt Epistolae p. 6; Epistolae ecclesiasticae p. 347. Episcopius was in 1612 tot professor in de Theologie te Leiden benoemd.
    2 - Waarschijnlijk het werk van den Engelschen theoloog John Cameron, maar een uitgave in 3 deelen uit dezen tijd is mij niet bekend.