Vir amplissime, quod rariores ad te do literas, caussam scito esse meas occupationes, quae vix aliquas mihi succisivas relinquunt horas. Operis, quod sum agressus, magnitudinem et difficultatem nunc demum intelligo, quando γνωσιμαχεῖν fas non est. Neque vero in confutandis naeniis Baronianis magnus mihi est labor: pueriles saepe sunt; ipse indoctus, ἄμουσος, ἀϑεολόγητος, sed labor est in ea parte, quam ipse mihi ἐξ ἐπιμέτρου imposui. Nam quia id egerat Baronius, ut suae historiae primus hic tomus probationes contineret omnium eorum, quae hodie in controversiam vocantur: nos contra, evertere eius disputationes non contenti, id agimus, ut fidem veterum in singulis capitibus proponamus. Videbis σὺν Θεῷ εἰπεῖν disputationem de Coena Domini, accurata diligentia elaboratam; de qua tuum, vir magne, iudicium gestit iam animus cognoscere. Hoc interim pro certo habe, nullam me novam haeresin allaturum; veterem doctrinam πάσῃ σπουδῇ ϰαὶ μηχανῇ illustraturum; quae hodie ab aliis ignoratur et odio habetur, ab aliis sceleste iactatur et ab iisdem evertitur. Post duos, opinor, menses pars prima praelis subiicietur, si voluerit
229
ὁ ἐπὶ πᾶσιν. urgeor enim a maximo Rege. Vale, vir amplissime, et me ama. Londini a.d. IX. Kalend. Mart. CIƆIƆCXII. Quas hic adieci velim cures reddendas2, quo nihil mihi gratius feceris.