Vir amplissime, quod oblitus sum tibi dicere, cum apud te fui, brevi hoc pittacio tibi significabo. Ὁ πάνυ Eliensis2 heri quaesivit a me quando te esset visurus. dixi te vel Mercurii vel Iovis die ad illum cogitare. petiit ille tum a me, ubi tu hospitium haberes. cum in eo essem, ut tuum ipsi diversorium indicarem, et de die certi aliquid constituerem, ecce Regem, qui suo interventu colloquium nostrum abrupit. Quare nihil certi constitutum. Sed fieri potest, ut D. Episcopus ad te mittat. Volui igitur nescius ne esses quid egissemus. Tu condictae diei apud D. Decanum3 memineris. Vale, ϰαὶ εὐημερῶν διατέλει. Dominus Iesus annos tuos multiplicet. De carmine4 iterum te appello. semel enim frontem perfricui; sed ea lege, ut meas lucubratiunculas prius inspicias diligentius, quam scriptioni te accingas. Atque utinam maximi Heinsii Graecos versus mihi exprimere queas. Tu igitur operi meo apud illum praebere testimonium debebis domum reversus. Vestris duorum testimoniis nullum aliud adiicietur.
Tui observantiss.
Is. Casaubonus.
Adres: Viro amplissimo D. Hugoni Grotio.