eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    261. 1613 [tusschen 10 en 15 Mei]. Van Is. Casaubonus1.

    Vir amplissime, cum heri in te incidi, veniebam ab aula: ubi regem conveneram sed occupatiorem, et qui serio quodam sermone me detinuit, quamdiu cum ipsius Maiestate fui. Ita factum ut non potuerim, quod maxime optabam, tui mentionem facere. Sed egi apud D. Episcopum Bathoniensem2, qui a Regis latere non discedit, ut Regi significaret, quod ipse volui illi indicare. Hodie redeundi in aulam vix erit mihi facultas. cras Deo dante iturus sum, nisi intellexero D. Bathoniensem praestitisse, quod recepit facturum. Vale vir amplissime. Cum eris expeditus ab aliis curis, nihil mihi gratius tuo colloquio: atque ego ad te non raro itabo σὺν τῷ Θεῷ, qui te servet. πάλιν αὖ ϰαὶ πάλιν ἔρρωσο. D. Eliensis3 aegrotabat heri, nec fuit in aula.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 533. De brief heeft betrekking op de door Grotius gewenschte audientie bij den Koning, die 15 Mei plaats had; en is een antwoord op no. 260 van 9 Mei.
    2 - Montagu, zie p. 229 n. 2.
    3 - Zie n. 3.