eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    267. 1613 Mei 26. Van J. Overall1.

    Clarissime Domine: Certe doleo, quod modo mihi narrat servus tuus, te hic febriculam contraxisse, nunc praesertim de reditu cogitantem: sed spero diariam esse, teque mox abeuntem relicturam; quod opto voveoque. Remitto ad te

    241

    Conciliationem tuam dissidentium de re praedestinaria et gratia opinionum2, quae mihi quidem valde probatur, sed vereor ut eam antagonistis vestris, rigidioribus praesertim Calvinianae sententiae sectatoribus, probaturus sis, si eos bene novi. Aegre cedet Zenonia secta moderatis sententiis, in his praecipue rebus; sed mordicus ad illud fatale praedestinationis dogma, in massa pura, vel certe corrupta, exclusis a Christi redemptione et gratia sufficienti, ex intentione Dei et Christi, suis reprobis, id est, omnibus praeter suos absolute electos hominibus, adhaerescent. Et certe haec prima de Praedestinatione quaestio fundamentum est trium consequentium, ut ea quovis modo posita reliquae consimiliter poni videantur. Nam cum ita inter se compositae et connexae sint, ut prior de fine, caeterae de mediis ex divina constitutione necessariis instituantur, posita absoluta ordinatione ad illum salutis finem, certis hominibus determinate appropriata, media simul ad illum finem instituta eisdem propria, nec aliis non ita ordinatis aut praedestinatis communia fore, necesse erit. Contra, posita communi ad salutem ordinatione ex decreto conditionato, media similiter communia erunt. Atque hoc modo finem esse priorem mediis tuto concedimus, de qua re obiectionem proponis p. 11. vel 12. Deumque prius de salute hominis quam mediis salutis decrevisse, si de conditionato decreto intelligatur. Est autem voluntas sive decretum conditionatum vera voluntas et verum decretum, et quidem beneplaciti: quia conditio non cadit super voluntatem aut decretum Dei, sed super rem decretam ex conditione libera, nec aliter Deo ita constituente futuram; ita ut non Dei voluntas aut decretum, sed finis, consecutio aut effectus in decreto divino propositus, et mediorum eo tendentium usus aut efficacia, ex actu libero sive cooperatione libera hominis, sub et cum gratia divina, ex Dei beneplacito, tanquam conditione divinitus ordinata, aut medio divinae gratiae subordinato, pendeat. Unde prius medium conditionatum poni et impleri oporteat, quam finis conditionate propositus independens ponatur, aut absolute decerni intelligatur; priusque Deus medium conditionatum poni aut fieri velle absolute concipiatur, quam finem inde suspensum consequi aut evenire absolute voluerit. Sed horum omnium certitudo ex verbo divinitus revelato petenda est. Alioquin: si Deus nudus in se et ex se spectetur, quia omnia extra Deum ex eius illimitata potentia, infinita sapientia, et liberrima voluntate a nullo nisi seipso solo pendente, constitui, fieri, permitti, aut quovis modo procedere ratio docet: potuit Deus pro sua absolutissima libertate, hominem ad salutem ordinare absolute, simpliciter, certo, infallibiliter, aut etiam necessario, per suam omnipotentem voluntatem et decretum, actionemque fortissimam, cui nemo resistere posset, obtinendam: Potuit rursus pro suo liberrimo beneplacito, non nisi conditionaliter et limitate ex conditione homini a Deo proposita, aut medio limitato, Deique operationi subordinato, hominis scilicet libero actu, quamvis sub et cum gratia divina, libere tamen per hominis cooperationem ponendo, ita ut divinae motioni resistere possit si velit, ordinationem salutis humanae et finis ultimi consecutionem constituere: Potuit denique utramque hanc rationem et ordinationem certo modo componere et coniungere, primumque homini finem beatum ex conditione per hominem libere implenda proponere ac decernere, omniaque media ad eam faciendam et implendam sufficientia ordinare, dein gratiam ulteriorem et uberiorem, ac potentiam ad eandem. efficacius, certius, infallibilius praestandam, suo

    242

    decreto dandam addere, deque eius efficacitate certa sive ex modo gratiae, sive ex praescientia humanae cooperationis determinato statuere. Ex his utram rationem secutus Deus sit in sua ordinatione sive praedestinatione ad salutem, neque ex priori a divinis attributis, propter summam ac liberrimam Dei potestatem ac libertatem, neque a posteriori ab eventu et effectu, propter rerum obscuritatem et mentis nostrae caliginem, statuere possumus. Itaque tota Praedestinationis nostrae cognitio, primum ex verbo divinitus revelato in SS. in quibus Deus suam nobis voluntatem declaravit, tum ex sensu et doctrina antiquorum Patrum sacram doctrinam interpretantium sumenda est, iuxta illud Vincentii Lyrinensis3: Propheticae atque Apostolicae interpretationis linea secundum Evangelici et Catholici sensus normam dirigatur: quibus tertio loco rationes sive a natura Dei, sive ab operibus et effectis adiungantur.

    Secundum nostrum autem intelligendi modum, ordo aut series Praedestinationis divinae ita concipienda videtur, ut in divinis actibus et operibus necessaria liberis primum omnium supponantur ac praeponantur. Itaque primum, licet omnia in Deo reipsa unum sint, ratione tamen tria divinorum actuum principia concipienda videntur. 1. Potentia activa, qua omnia possibilia quae non implicant contradictionem, impotentiam, iniquitatem, aliudve quid Deo indignum, facere possit. 2. Scientia, qua omnia quae per potentiam fieri possunt, sive sigillatim, sive coniunctim considerata, novit; qua etiam quicquid in illis ad ullum finem bonum conveniens et aptum esse possit, suamque sapientiam sive bonitatem deceat, intelligit; qua denique eadem non solum ut per potentiam possibilia, aut ad sapientiae suae iudicium convenientia, sed etiam ut ex hypothesi voluntatis suae futura, si ita sibi visum fuerit ac placuerit, contuetur. 3. Voluntas, qua et liberrimus est ad agendum faciendumve quicquid sibi placuerit, et simul optimus ad nihil volendum, statuendum agendumque, nisi quod vere bonum sit, et ad finem ultimum bonum, id est, seipsum rectissime referatur. Adeo nempe bona voluntas Dei, vel ipsa potius bonitas est, ut omnis boni in creaturis, quomodocunque futuri aut possibilis, fons, regula, ratio habeatur. Secundo, quum Deus nihil decernat, constituat aut agat, nisi ex hac sua liberrima optimaque voluntate, etsi voluntas non fertur nisi in praecognitum atque a scientia practica consideratum, et ut factu bonum iudicatum atque propositum: tamen ante omnem iudicii dirigentis ac voluntatis decernentis actum, intelligitur in Deo ac divina voluntate bonitas ad se communicandum propensa, ut est natura boni sui communicativa. Haec prima causa et origo ac principium est operum divinorum ad extra. Ideoque merito in tua Conciliatione, ut primus articulus decretis divinis supponendus praeponitur, praesertim si in sese simpliciter ut bonitas consideretur; sed si referatur ad salutem homini procurandam quatenus iustitia permittit, hominem iam lapsum respicit: ideoque lapsus ac creationis primae atque integrae praescientiam praesupponit, ordinationisque in statu integro factae de homine ex decreto conditionato ad immortalem vitam per liberam praecepti observationem, sub auxilio gratiae sufficientis perducendo. Unde videntur ad praedestinationis Dominicae processum concipiendum haec ordine consideranda. 1. Praescientia simplicis intelligentiae, tam possibilium et convenientium, quam futurorum ex hypothesi; si ita Deus voluerit. 2. Propensio divinae bonitatis ad

    243

    sese communicandum ad extra, et ad caetera sua attributa ita manifestanda, ut inde gloria sua illustretur. 3. Decretum Dei liberum de creando - cum caeteris rebus et creaturis - homine in imagine et similitudine sua, in anima intellectuali libera, immortali, in veritate, iustitia et sanctitate, eodemque ad vitam beatam et aeternam per conditionem mandati observandi ordinando. 4. Praescientia visionis, de hominis lapsu et malis inde consequentibus. 5. Misericordia Dei propensa et ϕιλανϑρωπία ad hominem ex miseria sublevandum, decretumque inde factum de Filio Dei in carne nostra mittendo in Mediatorem et Redemptorem generis humani, ad salutem hominibus suo merito et satisfactione acquirendam, et sua gratia ac efficacia applicandam. 6. Cui coniungitur decretum de conditione sive promissione Evangelica, id est, gratuita per fidem iustificatione credentium, eorundemque in fide ac iustificatione manentium aeterna demum salute. 7. Huic subnectitur ac servit decretum de vocatione hominum, tam per verbum exterius. quam per gratiam et operationem S. Spiritus interius ad fidem in eorum animis ex verbo audito, intellecto, cogitato ac meditato excitandam, suadendam ac persuadendam virtute Spiritus sancti in et cum verbo operante, et sanctas inde cogitationes, pia desideria ac consilia salutaria suggerente, subiuncta et subserviente sub et cum gratia Dei praeveniente et comitante, excitante et adiuvante, libera cooperatione humanae voluntatis, virtute et auxilio gratiae Dei praedictae excitatae et adiutae; unde surgit in humana mente et voluntate lux verbi, pius in Deum affectus, tandemque assensus fidei in verbum Dei et Iesum Christum, Filium Dei viventis, Redemptorem et Salvatorem mundi: ubi ut pio in Deum affectu ex cogitationibus sanctis, et piis desideriis per auditum verbi et Spiritus sancti gratiam immissis, excitato opus est, ad assensum fidei Christianae et Catholicae eliciendum, quia res credendae sua natura occultae sunt, nec humanae rationi evidentes, nec certis clarisque homini argumentis aut experimentis demonstrantur, sed sola verbi divini authoritate et Spiritus sancti interna suasione nituntur: ita qui hoc modo ex Deo est per pietatis afflatum et affectum, verba Christi audiet per fidei assensum: qui hoc modo verbum et Christum pie studuerit intelligere, cogetur inde - ut dixit Tertullianus - etiam credere. Fide autem hoc modo per verbum Dei, gratiam Christi, virtutem Spiritus sancti, et piam, sed liberam humanae voluntatis cooperationem in mente hominis excitata et producta, corque eius sanctis suis affectionibus imbuente, assurgit homo in vivum verae fidei actum, ut ad Deum a peccatis per veram poenitentiam convertatur, et in Iesum Christum, ut Mediatorem et Salvatorem humani generis, ideoque suum, pro salute recumbat, et certus ex verbo Dei credentem in Christum habere iustificationem et vitam, certusque ex conscientia cordis fidei suae - quia, ut Augustinus ait, credens scit se credere, et ille vere credit qui conscio corde credit - tuto potest de sua instificatione statuere. Huic decretum et voluntas perseverantiae adiungitur, simili ratione et efficiendae et colligendae; in quibus etiam particularia illa decretua de singularibus personis fide et perseverantia hoc modo donandis, inclusa intelliguntur. Et haec videtur sententia, quam plerique veteris Ecclesiae Patres de Praedestinatione ad salutem docuerunt, aut saltem intenderunt.

    Post Augustinum alius quidam gradus ulterior de gratia uberiore et potentiore, hominibus certis non solum dante ut possint, sed etiam ut velint credere, idque actu faciant, cum perseverantia, si non perpetua ϰαὶ ἐξ ἀρχῆς ut Irenaeus vocat, saltem finali ϰαὶ ἐϰ μετανοίας, ut idem loquitur. Sed haec additio ex sensu

    244

    Augustini priorem ordinationem non tollit, sed perficit, ideoque etiam piam aut saltem tolerabilem sententiam continet. Sed aliae sententiae ex utraque parte, sive ex solo absoluto decreto Dei, sive ex praevisa cooperatione humana, quae ultra progreditur, ut aut ex una parte sic faciant homines liberos ut simul faciant sacrilegos, aut ex altera parte sic adstruant decretum Dei absolutum gratiamque efficacem, ut tollant voluntatem salutis communis conditionalem, et gratiam sufficientem, nullo modo in Ecclesia Dei ferendae sunt aut tolerandae: ut quae pugnent cum bonitate Dei et philanthropia, cum natura hominis aut modo actionis humanae, cum verbo revelato tam in lege quam Evangelio, Deoque aut simulationem et mendacium, aut malitiam et iniquitatem, aut crudelitatem et iniustitiam affingant, hominibusque aut securitatem carnalem, aut desperationem afferant, multaque similia absurda et inconvenientia secum attrahant.

    Sed interpellor et avocor, ut me necesse sit manum de tabula tollere: quin et ista ita scripsi, vel effudi potius currente penna, ut legi a te vix ac ne vix quidem possint. Sed ignosces praestantissime vir et occupationibus et interpellationibus meis. Et haec nauci nec digna tuis oculis, consules boni; quia meliora per occupationes alias et interpellationes aliorum alio avocantium, nunc sane dare non licuerit. Quod reliquum est, opto tibi secundos ventos, et felicem reditum, Deumque in Christo precor, ut tibi non solum corporis sanitatem ac incolumitatem, sed spiritualia etiam sua bona et coelestia indies magis magisque et in seculum largiatur.

    Mitto cum tuo scripto exemplar Diatribes Richardi Thomsonis4 imperite descriptum, necdum mihi otium fuit cum autographo, quod penes bibliopolam est, conferre. Utcunque sit, accipies in bonam partem. Vale vir Clarissime, et salve ab eo qui te amat et observat L.M.

    Ioanne Overallo.

    Ab aedibus S. Pauli Londini, Maii 16. 1613.

    Ita ego avocor et tu abis, ut non liceat etiam ista qualiacunque relegere. Hoc etiam condonabis.

    Notes



    1 - Afschrift U.B. Amsterdam, cod. III E 1. Gedrukt Grotii Quaedam hactenus inedita p. 265; Epistolae ecclesiasticae p. 353. Beantwoord door no. 268. De schrijver is de in de briefwisseling met Casaubonus herhaaldelijk genoemde deken van St. Paul; zie p. 229 n. 2.
    2 - Gedrukt: Grotii Quaedam hactenus inedita (Rogge 102) p. 236-264
    3 - Vincentius Lyrinensis, Commonitorium primum, cap. 2 (=Migne Patr. Lat. 50 p. 640).
    4 - Diatriba de Amissione et Intercisione Gratiae et Iustificationis, 1616 te Leiden uitgekomen. De auteur overleed begin 1613.