eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    273. 1613 Juni 23. Aan Is. Casaubonus1.

    Isaaco Casaubono H. Grotius.

    Amplissime Domine.

    Heri in fasciculo quem ad Legatum Ordinum2 misi inserui literas ad te3 in quibus mentionem feci epistolae ab Utenbogardo ad me scriptae, in qua suam de Vorstianis controversiis sententiam explicat. Forte autem accidit, ut oblitus fuerim eam Utenbogardi epistolam ei epistolae quam ad te scribebam includere. quod erratum nunc ecce corrigo. Atque oro quandoquidem Rex ipse bis mihi imperavit, ut se iis de rebus quae et in mea et in Utenbogardi epistola continentur certiorem facerem, idque per te, molestum tibi ne sit hac in re non tam mihi - qui et ipse tibi multum eo nomine debebo - quam ipsius Maiestati inservire, ut ea scire possit, quae ipsa scitu digna iudicavit. Ego non patiar posthac te ignorare, quis sit Ecclesiae nostrae status. XXIII Iunii Kalendarii novi. CIƆIƆCXIII.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Burney 364 f. 176.
    2 - Caron.
    3 - No. 272.