Vir maxime,
Haeccine data fides? Mensem iam abes, et nihil a te accipio. Me cum dico, intelligo non simplicem amicum tuum, sed ministrum Serenissimi Regis; cui promisisti te literas ad me daturum. Scito optimum Regem tui promissi memorem, subinde me appellare. Serio dico, tuum officium iam Rex desiderat, et an exciderit tibi data fides, addubitat. Tertius dies est, cum colloquium vestrum mihi eius Maiestas exposuit. Animadverti mire eum tuis sermonibus delectatum. Habeo ρητὰ mandata, quae tibi non prius exponam, quam tu mihi indicaveris, cui me
252
velis meas dare. Oxonio post tuas acceptas scripsi2 ad te, et fasciculum misi, in quo erant literae ad τοὺς πάνυ Heinsium et Baudium et Meursium3. Tradendum curavi fasciculum D. Legato Illustrissimorum Ordinum4. An acceperis scire cupio. Narro tibi: Oxonii didici, quod prius ignoravi: patrem meum laqueo periisse. Vix urbem eram ingressus cum ille vir doctus5, cui mandatae sunt partes respondendi scelesto Graeculo, me adiit, petiitque quid ad hanc obiectionem responderet. Ter hoc affirmare Graeculum Cretensem. Obstipui, steteruntque comae, vox faucibus haesit6. Statim domum reversus dum ad editionem operis7 principium paro, nactus occasionem commodae digressionis respondi illi Satanae. Mitto ad te illam partem, ut, si placet, cum amicis illam communices. Impius enim sim, si parenti factam iniuriam dissimularem. Ego vero, ut furori inimicorum meorum obviam eam, constitui σὺν Θεῷ de patris mei vita et obitu brevem narrationem edere, quam spero fore bonis gratam. Magna enim extiterunt Dei immortalis in illum beneficia. Sed de his alias. Tuas expecto, imo, ut iam dixi, Rex expectat cupidissime. Vale et me ama. Londini Eidib. Iun. CIƆIƆCXIII.Viros clarissimos et amicos ad quos nuper scripsi nisi grave est, meis verbis salutes velim.
Tui observans
Is. Casaubonus.
Adres: Viro amplissimo D. Hugoni Grotio. ICto. amico observando Hagam Comit. aut Roterodamum.