eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    275. 1613 Juli 21. Van D. Baudius1.

    Quum Heinsius noster adoptivum librum2 curaret edendum, nefas erat nomen nostrum ibi non conspici, et quoniam animorum germanitate laudumque consortio tam arcte invicem devincti estis, ut fama consentiens vos praedicet tanquam rarum par et exemplum antiquae virtutis et fidei, volui consecratum esse saeculo monumentum observantiae qua vos ambos veneror3. Nec quidquam

    253

    est quod maiori ambitione concupiscam, quam ut tam felici iugo tertius adiungar. Nunc vicissim te rogo, ut epigrammatidio aliquo velis testari quam non sim dignus repulsa in tam honesta petitione. Calent operae typographicae circa editionem Historiolae nostrae super induciis belli Belgici, quam tribus chartis complexi sumus, quae et hunc in annum vivent et plures4, sui si qua est merito fiducia forti5. Non potest auspicatiori frontispicio insigniri vestibulum libri, quam vestro duorum nomine6, quod nulla unquam obscurabit oblivio. ἀρχομένου δ᾽ ἔργου χρὴ ϑέμεν τηλαυγὲς πρόσωπον7. Vive et vale nostri memor. Raptissime XII Kal. Sextil. CIƆIƆCXIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 467.
    2 - In Heinsius' Poemata van 1613 komt p. 571 vv. het ‘Liber adoptivus in quo magnorum aliquot virorum ad autorem Poëematia’ voor, dat in de Poemata van 1640 achter de Poemata Graeca p. 157 vv. gedrukt is.
    3 - Het carmen iambicum: ‘Incomparabili iuvenum eruditissimorum pari Danieli Heinsio, et Hugoni Grotio’, in Baudii Poemata (1640) p. 165; ook in Grotii Poemata p. 363 en in Heinsius' Liber adoptivus (1640) p. 180.
    4 - Cf. Horatius, Od. I, 32, 2.
    5 - Virgilius, Aen. XI, 502.
    6 - In Baudius' Libri tres de Induciis belli Belgici, Lugd. Bat. 1613, komt geen gedicht van Grotius voor; wel twee Grieksche van Heinsius (die ook in zijn Poemata Graeca (1640) p. 82 en 83 staan) en twee Fransche van den p. 126 n. 6 genoemden predikant De Nerée.
    7 - Pindarus, Olymp. VI, 4.