eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    277. 1613 Sept. 3. Aan J. Wtenbogaert1.

    Accepi, Vir Reverende ac plurimis mihi nominibus semper colende, amicissimas tuas literas, simulque partum meum non multo meliorem abortivo, qui tamen mihi quoque, satis fastidioso patri, placere melius coepit, ex quo doctissimi Bertii cura ipsi obstetricata est. Miror autem vel maxime tam recte omnia ab ipso legi potuisse, cum ipse ego saepe mea vix legam dum recognosco, pictor malus, scriptor non optimus. Gratissimum mihi erit, si labor iste prodesse aliqua ex parte publico poterit. Praevideo offensas: sed id me solatur quod nihil scripsi

    255

    in cuiusquam gratiam, usus patriae meae libertate, quae dat sentire quod velis et dicere quod sentias. Rationem aliquam habui eorum qui amici aut federati sunt reipublicae nostrae, ut apud illos quantum fieri posset, placida iudicia in posterum experiremur. Sunt quaedam in quibus haesito, dubitoque an dici et an ita dici debuerint. Requirit enim prudentiam ista tractatio maiorem quam in me esse sentio. Supplebit in his quae ad Ecclesiam pertinent tua pietas: in his quae ad rempublicam magis οἱ ταύτης προεστῶτες. qua de causa iam ad Nobilissimum Mylium chartam mitto addita Graecorum Latina interpretatione. Recte fecistis quod mihi in memoriam revocastis Epistolam ante Socinum2. Relegi, et quaedam de ea scripto meo inserui3, non parum ad causam facientia. Legatorum Synodi4 mentionem et illud περὶ τῆς ἀριστοϰρατίας5 nec omisi, nec fuse prosecutus sum: coram caetera. Deus tuam pietatum diu nobis incolumen servet, et sancta eius consilia ad bonum Ecclesiae dirigat. III. Septembris CIƆIƆCXIII.

    Tui observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Eerwaerdighe Godvruchtighe zeer geleerde heere: Johannes Utenbogard dyenaer der kercke Christi in den Hage.

    Wtenbogaert schreef in dorso: Grotius 1613. Sept. 17.

    Notes



    1 - Hs. Bayr. Staatsbibl. München, cod. Camer. 4, 29.
    Sibrandus Lubbertus, hoogleeraar te Franeker, gaf in 1613 aldaar uit: Commentarii ad Nonaginta novem Errores Conradi Vorstii. In de opdracht aan den aartsbisschop van Canterbury, Abbot, werden de Staten van Holland bedektelijk beschuldigd het Socinianisme door de beroeping van Vorstius in te voeren. Grotius schreef daartegen in opdracht van de Staten zijn: Ordinum Hollandiae ac Westfrisiae Pietas, waarvan in 1613 drie (Latijnsche) uitgaven, een Nederlandsche vertaling (door Wtenbogaert) en een Fransche vertaling (door Samuel Naeranus, zie no. 282) verschenen (Rogge 68-72).
    2 - Lubbertus had 1611 uitgegeven: ‘De Iesu Christo Servatore ll. IV contra Faustum Socinum’. De ‘Epistola’ is de Praefatio; zie p. 256 n. 5.
    3 - Ordinum Pietas p. 8.
    4 - Ibid. p. 73.
    5 - Ibid. p. 66.