eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    278. 1613 Sept. 5. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Amplissime domine!

    Literas tuas itemque leges vestras de gubernatione ecclesiae iampridem accepi: sed vivo eo in loco, unde non quotidie datur ad vos literas curare. Itaque exspectare cogor, donec Hagam mihi ire liceat. Quod ideo scribo, ne me cessatorem putes. Spero exemplum vestrae πολιτείας circa ecclesiam mihi profuturum. Nam in eo sumus, ut et praeterita mala curemus et caveamus futura. Aliquid dandum erit tempori, sed ita, ut salva maneant τὰ ἀϰίνητα. Videtur proficere seculum in ista disputandi scabie. Nam ut nos taceam, de quibus non dubito omnia in deterius referri, Germaniam vestram videte: imo et in Gallia, ubi validiores adversarii concordiam nostris suadere debebant, vidimus Tileni nuper et Molinaei animos2. Et quis tandem erit finis crescentium in dies controversiarum? Utinam tandem discant theologi concordiam mentium retinere etiam, ubi sententiae dissident, aut saltem plebem a suis certaminibus immunem et quietam pati. O illa simplex et minime artificiosa apostolorum religio, ubi nunc es? Sed ego in theologis perparum spei video: aliquanto plus in principibus et piis magistratibus, qui liberiores sunt ab istis pertubationibus. Si ne hi quidem sapere

    256

    audent, restat ut Deus immortalis afflictissimae ecclesiae misereatur. Gratias habeo pro Calvisii libello, de quo iudicare non audeo ἀμύητος, sed quantum intelligere eius possum, probatur mihi institutum conciliandi dissidium, ex quo magna oritur ἀϰαταστασία nullo in rempublicam aut ecclesiam bono. Laudo etiam in illo reverentiam antiquitatis. Utinam aliquid sit, quod imperare mihi cupias, ut tot tuis beneficiis aliquo saltem officiolo respondeam. Deus optimus maximus te, vir clarissime, diu incolumem servet, tuamque erga me immeritam benevolentiam nutriat.

    V. Sept. CIƆIƆCXIII.

    Tuae amplitudinis observantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen; Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 56. Antwoord op no. 276. Zie p. 267 n. 7.
    2 - Het twistgeschrijf tusschen Dan. Tilenus, professor te Sedan, en Pierre Dumoulin Molinaeus), predikant te Charenton, over de unio hypostatica.