Non possum, Vir Reverende, tantas pietati tuae quantas debeo gratias agere pro cura tam diligente mei operis. Utinam is inde fructus nascatur, qui bonorum votis respondeat. Heinsium, ut mihi amicissimum, mandata inspectionis parte, illigare volueram aut probando aut certe non improbando instituto meo. et coeperat iam liberaliter favere testimonio. Neque putabam tanti ipsi Sibrandum fore, ut mihi, compertissimo amico, eum praeponeret. Sed tamen si illi, qui singulas ipsius actiones propius nosse possunt, sine periculo id fieri non posse arbitrantur, non habeo quod opponam. Mihi vel Bertius unus suffecerit, multoque magis si accedat alter vir eruditissimus Iohannes Arnoldi. De Neraeo probantur mihi causae
262
mutati consilii: et sane iam ante ego subdubitabam. religiosum interpretem quam in alieno scripto nimis disertum malo. Characteres mihi tum Latini, tum Graeci sermonis satis arrident. item magnitudinis forma. Trecenta exemplaria puto mihi suffectura. de pretio non erit gravis controversia. Cum et quum promiscue ab eruditis scribi video. neque tamen improbo subtilius ista distinguentium diligentiam. Fedus quoque, utpote a fide, an faedus, ut ab haedo, victima, scribatur, manum non verterim. Haec et siqua sunt similia arbitrio D. Bertii committamus. Partes libelli separare, et velut interiungere me scribendi properatio vetuit. Velim quod ego neglexi, amici suppleant. Omnino autem, sicut Latinum et Gallicum ab Academiae Typographo, ita ab Ordinum Typographo edi Belgicum scriptum et rei ipsius et nostra interest. Deus Optimus Maximus diu te servet et mihi det pro plurimis tuis in me beneficiis vicem reponere. XIII Sept. CIƆIƆCXIII.Tuae pietatis observantissimus
H. Grotius.
Adres: Summae doctrinae atque pietatis viro, mihi observandissimo Iohanni Utenbogardo pastori Ecclesiae (Christi) quae est Hagae Comitis.
Wtenbogaert schreef in dorso: Grotius ao. 1613 Septemb. 13. de Grotii scripto de Ordd. Pietate.