eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    287. 1613 Sept. 17. Aan J. Wtenbogaert1.

    Vir mihi maxime reverende.

    Fuit hodie apud me vir eruditissimus Iohannes Arnoldi, qui librum mihi suum2 attulit, quem legere iam coeperam. Multum sane illi debeo qui tantum laborem mea causa insumserit. Collocuti sumus de ornanda editione. Dixit etiam mihi de tua in vertendo3 diligentia: quam ut adiuvem mitto pietati tuae Edictum Caroli Caesaris4 de officiis et beneficiis Ecclesiasticis ita uti belgico nostro sermone conceptum atque promulgatum est.

    Nostri Seniores Capellae pagi5 nescio quo concitante turbas nobis movent adversus Audartium: et quantum ex ipsis intelligere possum non tam alium quempiam habere cupiunt, quam ipsum habere nolunt, nec ullas tamen adferunt vel probabiles causas. Aiunt eum non satis belle cantitare, vocis esse tenuioris quasi aut symphoniacum conducturi estis aut praeconem. Et talia quidem obtendunt; sed re ipsa hoc agunt ut electionem sui arbitrii faciant. Edixi ipsis frustra hoc eos moliri, neque tamen nos recusaturos audire ab ipsis si quid possent promere cur Audartius cathedram non mereretur. Videbantur etiam de moribus aliquid mussitare. Sumpserunt quindecim dierum spatium, ut diligenter in vitam ipsius inquirerent. Volebant interim audiri et alios concionantes. Quod consultum nobis non videbatur, ne in diversa studia plebs abiret. Plane eosdem fluctus illi movent in simpulo quos alii mari Aegaeo. Deus Optimus Maximus diu pietatem tuam Ecclesiae servet incolumem. 17. Sept. 1613.

    Tui nominis observantissimus cultor
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 6. Over de Ordinum Pietas.
    2 - Defensio sententiae Arminii, in dit jaar uitgekomen. Zie ook p. 265 n. 10.
    3 - Wtenbogaert vertaalde de Ordinum Pietas in het Nederlandsch (Rogge 71).
    4 - Dit placaat van 12 Sept. 1524 in den Latijnschen tekst p. 104, in de vertaling p. 106.
    5 - Zie p. 257 no. 4, en p. 258 n. 2.