Iam nunc, Vir plurimis mihi nominibus reverende, literas tuas et versionis initium accipio: in qua videris mihi summa diligentia versatus. Sed minus taediosum tibi futurum existimo, si aliquanto maiori utaris libertate, nec nimium premas vocum mearum vestigia, contentus sententiam expressisse. Pietatem2
265
non video exprimi posse significantiore vocabulo. Vocis acer3 ambiguitatem non recipit sermo noster. Proximum est id quod posuisti, nisi malis yverigh: est enim et haec vox media. Obstinatissimi silentii4 interpretatus es ϰατὰ πόδας, usitatius forte esset nostrae linguae, die op 't alderhooghste voorgenomen hadde te swygen. Illud desaevituri5 satis periphrasi explicatum est, nisi malis, tot dat de sieckte wat mochte verkoelen, ende alsoo de patientie, etc. Pro concutitur6 nunc nihil aptius succurrit. Pro petulanter lacessi7, suffecerit forte met sodanighe dertelheyt (aut vermetelheyt) aengetast werde: nisi malis soo moedwillighlijck. Quod sententiam magis exprimit quam vocem. Umbraticus8 quomodo plene exponatur non video. Mihi tamen non displiceat quod primo posueras gemackelyke. Rhemnia lex9 circumscriptione explicanda mihi videtur, Waer zijn nu de Wetten die op 't hooghste plagen te straffen den genen die anderen met onrecht beschadigden? aut simili modo. Sed haec omnia tu rectius videris, cuius iudicio negotium totum committo: simulque rogo, ut adversus tam taediosum laborem stomachum obdures. Consilium de separandis libelli membris et adiiciendis S. Scripturae locis10 mihi plane non improbatur. Ego in Latino contextu veritus sum nimis onerare marginem. Oro praeterea, ut quantum fieri potest, festinetur editio triplex; incipit enim, quantum intelligo, fama crebrescere. Et iam mihi quidam per literas dira denuntiant. Fortem hoc animum tolerare iubebo. Magno me gaudio perfuderunt literae quas Gallica Synodus nostris Magistratibus scripsit11. Det Deus et aliis similem Spiritum. De Ioannis Arnoldi libello12 quid dicam? miror et maxime miror tam perspicuam subtilitatem. Post Arminii mortem nihil est scriptum Arminio dignius. Sobrietas quoque ipsius in attingendis iis quae parum comperta nobis sunt unice mihi auctorem commendat. Si Tilenus13 ubi responsurus est tantum volet de sua sententia cedere, quantum nuper ab aliorum, quos socios suos videri vult, sententia recessit, confectum est negotium. Deus Ecclesiae suae misereatur! teque Vir Reverende ac tui similes diu servet. 22. Sept. 1613.T.R. studiosissimus cultor
H. Grotius.