V. Cl. P. Bertio moderatori Collegii Ordinum Hollandiae. Lugdun. Batavor.
Clarissime Vir. Perlatae sunt Roterodamun literae tuae eo tempore quo ego Hagae eram; interim cum ex fratre intellexissem vacare pagellam in limine operis, neque Hagae aliud succurrere, transmisi Hispani scriptoris2 locum proprie pertinentem ad quaestionem de Vocatione. Quae autem tu ad me misisti loca sunt sane illustria. Socratis verba3 libello meo inserta sunt, caetera si nunc non possunt alias usui erunt, si forte Sibrando ultra libebit in iura Magistratuum incursare, quanquam ego respondere illi non decrevi, sed si lacesset inveniam optionem.
De Frisii4 negotio ita censeo omnino ipsi quiescendum, nam quia presbyteri agere cum ipso aut certe de ipso coeperunt inconsultis Toparchis, ideo Toparchae quemvis potius ferent quam ipsum commendari: adeo res tenera est autoritas. Neque vero ipsi expedit infelice conatu spes praesentes frustrari atque etiam futuras corrumpere. servet se integrum occasioni meliori: etiam sine merito repulsa famam delibat. Plura esse sub tuo regimine ingenia quibus his praesertim temporibus tuto credi possit Ecclesia, sane gaudeo. Ego libenter operam dabo ut eorum habeatur ratio ne anni frugem pollicentes et ipsis et ecclesiae pereant. Deus te diu incolumen servet. 19. Octob. 1613.
Tui studiosissimus
H. Grotius.