eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    297. 1613 Oct. 31. Aan D. Heinsius.1.

    V.C. Danieli Heinsio H. Grotius S.

    Quod de libello meo2 tam benigne sentis, est quod gaudeam, Heinsi Clarissime: multorum enim inclementia iudicia exspecto, adversus quae solabitur me recti instituti conscientia. Multum errant qui meo me consilio, aut privata temeritate suscepisse putant tam molestum negotium. Viri magni, necessitas muneris, periculum reipublicae hoc mihi onus imposuerunt. Itaque et post confectum opus publico nomine actae mihi sunt gratiae verbis honorificentissimis. Et certe examinemus ipsas libri partes: quid est cuius poenitere me debeat? Socini errores nonne aperte damnavi, damnaturus et alios si novissem omnes. De Vorstii negotio quid ago aliud nisi ne mala fide hoc actum credatur ab Ordinibus et Curatoribus, ut inveheretur in Ecclesias Socinianismus? Ut culpa aliqua levis intercesserit, dolum certe abfuisse contendo. Remonstrantium dogmata toleranda esse dico nimirum post tot Ordinum decreta eam in rem facta: post intellectam praestantissimorum in Anglia Theologorum sententiam: qui ita existimant, in primo capite partem antiquitatis, in caeteris omnem antiquitatem ab illis stare: ac si altera partium condemnanda foret, existimant iustius hoc ei parti eventurum, quae licet invita attamen incredulitatis humanae causas Deo adscribit, et studium pietatis mirum in modum refrigerat. Ita sentiunt illi in Anglia quos nos ex Casauboni testimonio maximi facimus. Ego tamen continui me, nec aliud dixi quam ferendos utrinque dissidentes. De iure summi magistratus promsi sane intrepide sententiam: quid enim aliud facerem iuris publici patronus? Nihil tamen statui in quo non assentientes habeam Reges omnes, Electores et Principes Reformatos. Neque vereor, ne id in me reprehendas quod quibusdam assentiri non possum, Episcopatus Satanae commentum vocantibus; aut hoc agentibus ut presbyterium tale, quale nos habemus, iuris esse mere atque absolute divini putetur, et quod proinde Magistratui auctoritatis suae nullam partem debeat. Fremant qui volent. posthac non alio iure in Hollandia vivetur, quam eo quod libellus meus exprimit. Siqua tamen sunt in quibus modum me praetergressum existimas, rogo libere me moneas: invenies minime contumacem. Non erit mihi dedecori si altera editio contineat δευτέρας ϕροντίδας. Miror sane quae narras περὶ τοῦ ἀπογραψαμένου3. Documentum id mihi erit, ut sim posthac cautior. Quin Archiepiscopus4 et Winwodus arripuerint eam occasionem, ut libro meo odium apud Regem concitarent, dubium non habeo. Sed spero, ubi diligenter singula consideraverit Maiestas ipsius, et consuluerit doctissimos aulae suae Theologos, nihil futurum quod magnopere reprehendat. quanquam alioqui scio eum, qui patriae suae libertatem tutandam suscepit, non semper placere posse externis potestatibus: neque ea de re nimis sollicitum esse debere. Salutant te et lienosus

    273

    et paritura5 et socrus6: et adversus plethoram remedium tibi ut quaeras etiam atque etiam te monent. Vale vir praestantissime et digne saeculo meliore. Prid. Cal. Nov. CIƆIƆCXIII.

    Viro summo Danieli Heinsio Philosophiae τῆς ἐν πράξει Professori.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 434.
    2 - Ordinum Pietas.
    3 - Bertius. Zie p. 266 n. 10.
    4 - Abbot; zie p. 229 n. 2.
    5 - Maria. 24 Febr. 1614 werd Pieter geboren, die 18 Juni overleed.
    6 - Maria's moeder, Mayken Clais, zie p. 123 n. 6.