Hugoni Grotio Gerardus Vossius S.P.D.
Ita me amari a te cupio, vir Amplissime, quam vere illud nunc ad te scribo, nihil mihi videri scripto tuo, non dico elegantius tersiusque - quomodo tua laudare sit vituperare - sed doctius, nervosius, temporibus nostris accommodatius. Planeque persuasum habeo, iuxta mecum sentire, quotquot animum habent affectibus minime mancipatum. Sed heu! quotusquisque est, quem non epidemicus provinciae nostrae morbus, tanquam pestilenti aliquo sidere afflarit? praesertim ex eo ordine, qui sub Prophetici Spiritus praetextu soli sibi omne controversiarum iudicium deposcit. Equidem non sine gravi dolore coactus sum audire maligna adeo iudicia hosce homines ferentes. Non te in atramento, sed felle calamum tinxisse aiunt. Tantopere a te contemni Sibrandum, ut non Doctoris usquam elogio ornes, nisi cum umbraticum Doctorem appellas: Nec Theologi eum nomine digneris, nisi cum negas cum eo, et similibus Theologis sapientiam morituram. At Sibrandum virum esse optime de Ecclesia et meritum, et merentem; atque ut forte alicubi exorbitavit, non tamen malitia peccasse, sed purae Religionis zelo; tum autem minime dubitandum, quin totum hoc egerit magnatum - aliquorum saltem - seu instinctu, seu permissu. Nec enim bene adeo Frisios Hollandis unquam voluisse; et nunc recentes accessisse rixarum causas ab exactionibus, aut vectigalibus, nescio quibus, planeque metuendum, ne scriptio haec animos eorum
274
magis exacerbet. Negant quoque magis te potuisse causam agere Remonstrantium, uno hoc excepto, quod non aperte Zelotarum opinionem erroneam dicas. Sed longe omnium indignissimum se putare, quod Ecclesiastas dicas expostulare, quod non intersint conventibus publicis; Ἀρχαιρεσίαν eos multis in locis obliquas per artes in se trahere, et ubi invaluerunt vindicare etiam sibi audere; Δημαγωγίαν saepe ad negotia civilia extendere; Flandriam turbulentis suis concionibus perdidisse; tempore Licestrii hoc egisse, ut Ordines redderent contemptissimos; Ordines necesse habuisse, eos publicitus monere, ut perdenda Hollandia absisterent; periculosissimo tempore Ordinum detrectasse imperium, ivisseque oblatum externis. Neque quicquam te horum aliquo σοϕῷ ϕαρμάϰῳ edulcare, tantum dicere, bonos te minime horum criminum insimulare, ac mox ἐπιϕώνημα huiuscemodi succinere, talia in Ecclesiastico ordine esse ingenia ut plus iis, quam necesse sit, haud tuto committas. Subiicere te quidem mox, dolori tibi esse, quod causa haec aliter se tractari passa non sit. Verum haec occinenda iis, qui necdum aere lavantur; viris enim quotquot non omnino naris sunt obesae, luce ipsa clarius ease, longe aliter causam a te tractari potuisse. Multa enim a te mitti potuisse, et si asperiori esse necesse erat, nil tamen opus fuisse te omnia ἀπαραϰαλύπτως ϰαὶ ψιλῶς, ϰατ᾽ ἐπιτίμησιν agere; scriptum tuum esse παράδειγμα οὐϰ ἀπαραμυτήτου, ἀλλὰ ϰαϑαρᾶς σϕοδρότητος. Si Religionis hostis esses infensissimus, non tamen potuisse te tuto in Batavia indignius excipere eum ordinem, quem velle te dicis, ut a populo quam sanctissimus habeatur. Non aliud se persuadere sibi posse, quin cum apud Frisios esses2, ante biennium aut praeterpropter, quoties item apud urbis nostrae3 Magistratum, et quosdam Zelotas Ecclesiastas, de Religionis es negotio locutus quasi mansuetissimi esses pectoris neutrarumque partium, totum hoc animo feceris simulato; aut saltem mirandum esse, quod tantum tam cito sis mutatus ab illo, qui fuisti prior. Nominis tui authoritate Iesuitas publice privatimque sese tuituros, ad exprobrandum ordini huic animum malitiosum, rebellem, et quibus non vitiis infectum. Primum te esse, saltem eruditorum, qui huiusmodi posteritati dicas scriptis tuis, quae aeternatura nec ipsi diffitentur. Nec suffecisse, ut haec lingua Latina legerentur ab eruditis; debuisse Ecclesiastas fabulam fieri cerdonibus ac tonsoribus, dum ea vulgarem in linguam transferri curas; si quid a paucis aliquando fuerit peccatum, non posse caeteros praestare hanc culpam. Deinde non minus peccatum esse tum temporis a Rerump. Rectoribus, utut strenue hic Ecclesiastae mussare cogantur. Denique cum anni tot ex eo tempore sint elapsi, maligne admodum vulnus hoc toties refricari. Ex his facile intelligere potes, quantopere exacerbatus sit erga te quorumdam animus. Sane nec desunt, qui bello sibi schemate videntur librum tuum nuncupare ‘impiam pietatem’. Interea melle dulcior iis circa cor gliscit iracundia, quando animo tempus illud concipiunt, quo, ut inquiunt, Sibrando, et forte aliis, - etiam Pontificiis, ni eos spes fallit - poenas dabis. Quanti autem Sibrandum suum faciant, quo item te loco in Theologica palaestra habeant, hinc aestimare potes, quod quemdam audierim, aptantem tibi illud Poetae4: Infoelix puer, alque impar congressus Achilli.Nempe difficillime sibi persuaderi patiuntur, tantam Theologiae notitiam
275
cadere in quemquam, qui Minister non sit, ut de controversiis nostri saeculi iudicium ferre ausit adversus Theologos suos; quod a te factum credunt. Tum autem, quia in Patrum lectione plane sunt peregrini, ne hac in parte te videantur indoctiores, etiam tibi loca, quae citas, aliunde suggesta apud indoctos calumniantur, nempe ab Utenbogartio, ut suspicantur. Haec ego uti cum dolore aliquo, ita nec absque risu scribo. Et te quoque risum vix tenere plane habeo persuasum. Sane ex sermonibus tam insulsis facile iudicare est, quam haud iudicii sint ullius, vel eruditionis, utut unus alterque multiiuga sibi placeat lectione. Tales profecto hostes minus tibi metuendi, quam Sibrando Vorstius; quem tantopere contemnit. Si tamen etiam scripto maledicere tibi non dubitabunt, - quo de vix levem susurrum hactenus audivi - tuum erit animum firmare iis, quae ipse scripsisti. Regium enim esse iis cum bene feceris audire male: neque quemquam debere ad rem tam utilem, atque tam odiosam accedere, nisi qui ad ferendas calumnias bene se munierit, ut honesti consilii conscientia possit dicere: Omnia praecepi, atque animo mecum ante revolvi5.Et de his hactenus.
Pag. 366 vers. ult. in Augustini verbis, Caelestiniani aut Pelagiani. Etiam apud interpretem tuum7 est, Caelestinianen. Ac video etiam ab aliis interdum ita nuncupari. Sed plane duabus literis inductis, scribendum Caelestiani. Quippe, uti scis, nomen id a Caelestio Pelagii Discipulo, non a Caelestino qui Caelestianis adversatus. Id cum fugeret Vallam, scripsit Caelestinum Papam Romanum favisse Pelagianis. Nempe Caelestium et Caelestinum confudit: quo nomine merito vapulat ab Annalium Scriptore8.
Pag. 50. In verbis Ammiani Marcellini, vel universa eius verba adduci debent, vel vox gravius plane tollenda. Sic enim ille extremo Libro XXI9: Eratque super his adimere facilis quae donabat, Christianam Religionem absolutam, et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius, quam componenda gravius, excitavit dissidia plurima, etc. Sententiam esse vides; non tam graviter componebat dissidia, quam perplexe Religionem ruspabatur. Omnino igitur τὸ gravius pertinet ad componebat non ad excitavit.
Aliud quod moneam non habeo, ac fateor ne haec quidem scriptione ullo modo digna esse. Sed cum opus non possem, operam saltem meam tibi probare volui. Supersunt tamen paucula, de quibus si praesens essem, iudicium tuum exquirerem, uti cum pag. 52. ais, Augustanam Confessionem esse mutatam. Nescio enim an id magnopere ad rem faciat, cum privato quidem consilio Melanchthonis mutata sit, at publica, ni fallor, authoritate nunquam. Hoc saltem scio, Melanchthonem a Luthero hoc nomine obiurgatum, quod fecisset id omnibus inconsultis. Scio et Germaniae Principes, qui Confessionem sequuntur Augustanam, non aliam agnoscere quam eam, quae Carolo quinto exhibita anno CIƆIƆXXX; scio denique Lutheranos hoc pacto se purgare, cum a Pontificiis accusantur immutatae toties confessionis. Quod pag. 36. ais, Chrysostomum ubi necesse est, gratiae necessitatem non obscure inculcare; memini me dum hic esses, tribus verbis de Chrysosto-
276
mi sententia colloqui. Velim autem, si integrum, adeas τὸ ἠϑιϰὸν, Hom. XII. ad Hebr.10. Nihil clarius quam tolli ab eo gratiam praevenientem. Et quid mirum? Cum idem in prioribus scriptis fecerit Augustinus, quem errorem retractat, Lib. I. Retract. cap. 23. Quare cogitandum satisne solidum sit argumentum, quod urges pag. 34. ubi ais, aut Remonstrantes Pelagianos vel Semi-pelagianos minime esse, aut et Chrysostomum talem habendum, ne simus προσωπολήπται. Nam dispar fortasse ratio temporis eius, quod ante Pelagium fuit, quo, ut Augustinus alicubi scribit, securius omnino de gratia loquebantur. Interim Remonstrantes minime eius erroris reos esse agnosco: tantum ambigo, annon iure Semi-pelagianus sit dicendus, qui gratiam neget praevenientem; quamquam Chrysostomus, Augustinus, multique alii ante Pelagium, eam minime agnoverint. Quod si est, non parum de vi argumenti tui decesserit: utut res in se vera sit. Possitque argumentum hoc si sapit, urgere adversus te Sibrandus.Pag. 118. Ratio sequitur ‘quia alii aliorum calamitates ferre debemus’. Videndum annon aliovorsum torqueas Sibrandi verba. Nec enim id, puto, voluit Sibrandus, velle se Anglorum ferre infirmitatem; verum potius ut Archiepiscopus nostrarum, siquae sunt, Ecclesiarum ferat infirmitates.
Pag. 42. Inquis, in crepusculo elucescentis veritatis. Similiter loqui scio Iul. Scaligerum in Historiam Theophrasti. Sed discere aveo, an et crepusculum liquido pro diluculo ponatur. Aliud iudicare videtur Plin. Lib. XVIII. cap. 25. ac imprimis Censorinus de die natali, cap. ult.
Verum somnolentum me (nam media iam nox est) ad meras nugas delabi sentio. Quare ne molestus tibi ultra sim, manum de tabula tollo. Ignosces, quod nihil attulerim, quale expetiisti. Nec enim id mearum virium est. Et toties, integro hoc triduo de die partim a discipulis, partim ab aliis sum interpellatus, ut ipsas historias, quod optassem, diligentius examinare non licuerit; ac ne has quidem literas, nisi sera nocte, potuerim exarare. Sub vesperam responsum tuum11 accepi, de quo nihil addo, quia demum crastino mane de eo sum cum Corputio acturus. Vale, vir Amplissime, Belgicae Phoenix, cui - cum caetera large sis consecutus - unum hoc tantummodo a Domino exopto, ut valetudinem largiatur in hisce laboribus firmam, animum adversus iniurias fortem.
Dordrechti CIƆIƆCXIII. Post. Calend. Novembris. Velim, vir Amplissime, apud neminem de literis, aut iudicio meo facias mentionem. Minus enim, si suspectus esse coeperim, prodero bonae causae. Quanquam profecto te hoc monere nihil necesse fuisse intelligo, qui per te isthaec longe melius vides. Iterum vale.