eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    283

    306. 1613 Nov. 30. Aan P. Bertius1.

    V. Cl. P. Bertio Lugdunum Batav.

    Sibrandum non quiescere lacessitum qui ultro lacessere quiescentes soleat, minime miror, Berti doctissime. Quandoquidem vero responsurus est, mihi magno emptum velim, ut ϰατὰ πόδας respondeat filum prosequens orationis meae, magnum enim fructum laboris tulero si clare et explicate vel super duabus tantum quaestionibus sententiam suam prodiderit. Hoc est ‘An tolerabilis sit in Ecclesia Remonstrantium dogma’, et ‘Quae sit summae potestatis in Ecclesia authoritas’. In illo enim capite si levior fuerit offendit τοὺς ϰατὰ Πλάγϰιον2, sin durior non video qui sustinendae sit isti invidiae, quod omnem veterem Ecclesiam, Graecam certe extra controversiam, haereseos condemnet. In capite autem secundo vitare vix poterit quin aut Reges aut Principes Germaniae offendat, et eum3 praesertim, cuius gratiam tam sollicite ambit: aut illos ex parte qui apud nos ius magistratuum angustissimis terminis circumscribunt. Tibi vero gratiam habeo quod validi gladiatoris ictus pro me suscipere ipse non dubites. An autem necesse consultumque sit rescribere quicquam, tum videbimus cum prodierit Sibrandianus liber. Commendatur hic a veris bonis Nannius quidam Gesteranus4 tui gregis et putatur dignus cui committatur vacans Ecclesiola aliqua: velim ex te discere quid de ingenio ipsius, quid de moribus speres, memor Apostolici praecepti: ‘Haud temere cuiquam imponendas manus’5. Dominus Iesus tuas curas sospitet, vir clarissime. Prid. Cal. Decemb. 1613.

    Tuus fide optima
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 31. In 1614 verscheen het boek van Lubbertus: Responsio ad Pietatem Hugonis Grotii (Knuttel no. 2115), dat 17 October door de Staten van Holland verboden werd (Knuttel no. 2117).
    2 - De aanhangers van Plancius; zie p. 249 n. 1.
    3 - Jacobus I van Engeland.
    4 - Zoon waarschijnlijk van den predikant te Alkmaar, Evert Geesteranus; hij was blijkens bovenstaanden brief alumnus in het Staten-Collegie, kwam als proponent in 1606 te Moordrecht, ging 1617 naar Den Briel en werd 1619 afgezet.
    5 - I Tim. 5, 22.