eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    311. 1613 Dec. 26. Aan P. Bertius1.

    V. Cl. P. Bertio. Lugdun. Batavor.

    Legi Berti doctissime libellum tuum2, ut vere dicam non huius aevi sed priscae eruditionis, in quo tota doctrina de syllogismis qui additamenta habent tam clare ac dilucide exponitur ut vel puero iam luceat, cum tamen nuper ille qui se Logicorum ϰορυϕαιὸν3 arbitratur, nihil hic nisi tenebras offenderit, quod tamen condonandum esset ipsi nisi ignorantiae vitium intolerabili quadam ferocia oneraret. Neque ego dubito quin hic tuus labor sit profuturus studiosae

    291

    iuventuti si emancipatus publico fuerit. Doleo tamen syllogismum eum quem tam accurate examinas non alterius esse auctoris potius quam eius4 cuius tantum est ubique odium ut possit solo suo nomine vel optimae causae invidiam facere, quod ego mihi evenire quotidie experior. Nihil enim in meo libello5 tam offendit exteras nationes quam quod iudicium suspendere videar de eo qui velut consensu quodam Christiani orbis damnatus putatur. Ego libellum tuum ad Nob. Mylium remittam a quo eum accepi, ut bona fides exigit: prius tamen quando placere id tibi intelligo faciam Nicolao6 nostro legendi copiam. Epistolam quae ex Frisiis ad te missa est iam reddo satisque felix mihi videor cum animadverto esse aliquos saltem quibus haud spernenda videatur haec opera. Ego contumeliosum non puto quod scriptum meum Sibrandus iuvenile appellat. Non utique semper incogitantiae mater est aetas illa, sed et animi et roboris: ecquid pro Ordinum existimatione et pace Ecclesiae laborandum mihi sit amplius, videbimus ubi prodierit ille iamdudum expectatus multis in me liber. Interim te ac labores tuos commendabo Domino Iesu quem supplex veneror ut salvo Imperio salvam nobis praestet Ecclesiam. Postrid. Nat. Dom. 1613.

    Tuus ex animo
    H. Grotius.

    V. Clariss. ac rarae eruditionis P. Bertio Ordinum Hollandiae Collegii Theologici moderatori. Lugd. Batav.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 36.
    2 - Vermoedelijk is hier bedoeld Bertius' Commonefactio duplex: I. De modo disputandi veterum philosophis digno hodie collapso et revocando, in 1616 uitgegeven (Petit, Bibliogr. Lijst I p. 150 n. 17). Blijkens het volgende ‘si emancipatus publico fuerit’, was het boekje, toen Grotius dezen brief schreef, nog niet uitgekomen.
    3 - Is dit Professor Jacchaeus?
    4 - Conr. Vorstius.
    5 - Ordinum Pietas.
    6 - Grevinchoven; of Van Reigersberch?