Literas tuas, vir amplissime atque doctissime, serius, hoc est toto postquam datae erant, mense accepi. (Gratias) tibi ago maximas, tum quod legeris libellum meum, tum quod cum (ea cura) legeris, quam solent amici amicorum operibus impertiri. Elegantiae e(t quas) alias ascribis laudes, non agnosco; neque id mihi otii unquam est, (multo) minus tum fuit cum subitarium hoc opus cuderem, ut quidquam p(raestare) possem pro tantis laudibus. De cetero pro iudicii libertate multum tibi (debeo). Quid enim magis amici est, quam aperte amico animi sui sen(tentiam) dictis factisque promere? Cum vero mea intersit institutum meum, q(uod hic) multis sapientibus viris placuit, aliis quoque in regionibus viris bo(nis et) prudentibus non omnino improbari, constitui tibi, quem (primum) inter istos habeo, breviter ad ea quae obiicienda putasti res(pondere). neque enim dubito quin tibi quod persuasurus sum, id per te quoque (possit) persuaderi.
Durius tractatum a me Sibrandum putas; concedam ego id tan(tum quod) ipse multo durius tractaverit non ludi magistros aliquos sed vi(ros) reipublicae nostrae praecipuos, quos non tantum ut haereseos fautores, sed (ut libertinos)
292
et Epicureos accusat. Vetat Hieronymus2 in haeresis crimine qu(emquam) esse patientem. ego vero, cum mei summi magistratus impietatis ... cientur rei, deprecari scilicet debui et orare doctorem et facere ipsorum p(atronum). Non idem est privatam et publicam causam agere. Ibi lenitas laudem habet, (hic vero)remisse agere est praevaricari; et, quo solo stat respublica, auctoritatem ma(gistratus) prodere.At bene est de ecclesia meritus scriptis adversus Iesuitas; scio de (scriptis) ipsius varie iudicari. ego quam plurimum potest libenter ei tribuam. sed nego (ea) prodesse posse ad tantae proterviae impunitatem. dicam cum auctore veteri3 (cum) praecipites e capitolio ageres Senones eras mihi Manlius, postquam (eos) imitari coepisti unus mihi e Senonibus factus es. Quid mea interest per (illos) intereat Patria an per eos qui sub reformationis titulo Iesuitarum (mores imi)tantur, dum vim imperii evertunt, existimationem magistratus foede trad(ucunt). si tibi adeo dolet laesum esse amicum nonne simul hoc etiam cogitas - et cogitas - (mul) torum amicorum instar patriam mihi obtinere? cuius nos periculum melius (sentimus quam) hi qui alibi vivunt.
Contraremonstrantibus minus aequus videor. Fateor esse quae in ipsis (aut) omnibus aut plerisque improbem: hoc imprimis, quod ecclesiam nobis (fingunt) publicam, quae a publica potestate formam exteriorem legesque non accipiat. (deinde) quod soli in ecclesia regnare volunt, exclusis aliis nec minus piis nec minus (bonis); id quoque mihi minime placet.
Opinionum discrepantiae iudicium meum interposui: removi ab una (parte) dogma illud Zenonicum4 ob quod ecclesiae nostrae iam pridem tam (male) audiunt; removi ab altera parte quidquid gratiae aut (praevenientis) aut concomitantis necessitatem labefactat; in medio quidquid est contro(versum) hoc esse volo libertatis et pacis spatium. Sed prolixior fui alio(quin) ut commonstrarem Remonstrantium sententiam non esse intolerabilem, quia scilicet Con(tra)remonstrantium quin sit tolerabilis ne ipsi quidem Remonstrantes dubitant. Sed Remonstrantes an sint tolerandi, hoc totum est de quo quaeritur. Eoque nomine accus(ant) Ordines, quia eos tolerant, quod ni facerent et ecclesiam et (rem) publicam in manifestum exitum coniicerent. tanta apud eos multitudo (Melanchth)oni magis quam Calvino assentientium. Addam et illud libere, mihi Remon(stran)tium sententiam, non quatenus cum altera pugnat, sed quatenus minus ... et modestiorem et tutiorem videri.
Calamum quod in me stricturos ais theologos (non) duco (incre)dibile: sed fortem hoc animum tolerare iubebo. Ae ... lioribus.
Dicam Sibrando, ut de republica, Hollandica dico, p ... merito, scripsi sane, viris magnis auctoribus, neque ilium innocentem ... ciavit, qui nec ipsius convitiatrices epistolas diligenter legerit, nec ... ero ut mea omnia examinentur rigidissime, ipsius autem scriptis longe ...
At ecclesiarum Belgicarum statum atque ordinem carpsi, pri(usquam) Ordinum decreto alia regiminis ecclesiastici forma fuerit introducta. imo vero tantum abest, ut in Belgicis provinciis - quae de religione nullum unquam inter se foedus fecerunt - nunc sit ordo de regimine ecclesiasticorum, ut in una Hollandia singulae urbes peculiari quodam iure sint usae hactenus. Neque ego us-
293
quam id quod aut apud nos, aut alibi in ecclesiis reformatis est regimen carpo, sed ostendo non esse id regimen iuris plane divini atque immutabilis, quod illi voluere, qui hoc maxime obtentu a magistratus imperio regimen suum emancipant.Illud vero, Clarissime Sandi, maxime admiror, quod negotium hoc ab officio meo alienum videris arbitrari. At profecto aliter sentiunt viri magni, qui in Gallia idem munus obeunt, aut obierunt antehac. re enim ipsa ostendunt vel primam sui officii esse partem obsistere ecclesiasticorum machinationibus et ius regium in conferendis muneribus ecclesiasticis defendere: cum quibus ego sentio. Quid enim? An cum labefactetur id, quod inter maiestatis iura praecipuum est, sacrorum arbitrium, ego omissa imperii arce minuta nescio quae, aucupia puto piscatusque, defendam.
Postremum est quod vereris ne eorum, quos defendendos suscepi, non minimam neque contemnendam partem offendam. Ego vero cum sub plurium imperio vivam, maiorem partem ipsum corpus interpretor, gnarus aliter constare rationem imperio haud posse. neque tam abiecti sum animi ut quod cum publica utilitate coniunctum intelligo id propter aliquorum offensam omittam. Theophrastus5 eleganter nobis describit eorum vitium quos ἀρέσϰους vocat, qui se omnibus placere postulant. Neque tamen tam nobis in Hollandia convenit, quam quidam existimant. idque ut speramus brevi apparebit.
Haec omnia scribenda ad te duxi, vir amplissime, quae non dubito te vicissim aequi consulturum, ut ego tuam in me monendo libertatem gratus accipio. Neque tamen ea mente haec scribo, ut non paratus sim, siquid hic aut alibi minus cogitatum mihi exciderit, id ipsum emendare δευτέραις ϕροντίσιν. Vale vir amplissime et me amare ne desine. 27 Ian. 1614 Hagae.
H. Grotius.