Vir Clarissime.
Nihil insolitum facio cum molestus tibi sum. Libros quos a te utendos accepi etiamnum retineo, donec cum aliis quos nunc peto remittam. Laboramus omnes boni ut semel et reipublicae et Ecclesiae liceat ab istis ministrorum turbellis quiescere. Et in conventu novissimo ita placide acta sunt omnia, ut a spe nostra non longe simus. Opus autem habeo Theophylacto in epistolam ad Romanos: Fausti et Lucidi scriptis quae puto exstare in tomo quarto Bibliothecae Patrum. Puto esse in eodem Tomo epistolam Hormisdae et Maxentii agentis de his ipsis controversiis. Velim adiici Cassiani scripta: et imprimis libellum Fulgentii ad Monimum. Mihi enim mirum in modum placet antiquitatis vestigiis insistere, quae et sanctius vixit quam nunc vivitur, et iudicio usa est minus perturbato. Haec si per te nanciscor, adiunges plurimis tuis in me beneficiis hoc quoque gratissimum. Scripsi et D. Bertio, ut si qua ipse istorum habet, te molestia levet. Vale, vir doctissime, et diu de literis bene merere. V. Febr. CIƆIƆCXIV.
Tui observantissimus
H. Grotius.
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wyse voorsyenighe here Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris van de Academie tot Leyden. Loont den bode.