Is. Casaubonus Hugoni Grotio V. Cl. S.D.
Binis tuis quas simul accepi, alias plusculum nactus otii pluribus respondebo. Nunc duo tantum volo significare. Munus Savilianum2 probe curatum est: atque ego illi ipsi in manus proprias tradidi. Hoc spero te ex ipsius literis cogni-
298
turum. Operis mei3 pars prima iam edita est: solique supersunt indices cum praefationibus, qui impediant quominus exemplar unum ad te mittam. Brevi, σὺν θεῷ εἰπεῖν, scito id futurum. Si quaeras quae me post absolutam illam editionem curae habiturae: respondeo ne mihi id quidem notum esse: adeo me curae diversae agitant. Sed de his alias plura, uti spero. Interim vale et me ama. Londini, pridie Kal. Febr. CIƆIƆCXIIII.Regi nunc rusticanti tuas non ostendi. Videbo quid sit opus facto.
Adres: Clarissimo amplissimoque Viro D. Hugoni Grotio Icto et Urbis Roterodami Syndico amico plurimum observando. Roterodamum.