eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    302

    325. 1614 April 13. Van Jan Gruter1.

    Ianus Gruterus Hugoni Grotio S.P.

    Ante aliquot menses egregio me honorasti munere2, et tamen nec dum vel nudas tibi habui gratias, ob nunciorum scilicet raritatem. Verum ut incidit civis iste atque amicus meus Doctor Lannoius qui Roterodamum transiret, scelus meum putavi non expedire qualemcumque ad te vocis imaginem: eaque maximas tibi agere gratias, quod dignum duxeris Pietate illa tua. Et sane non poteras incidere in aliquem qui dexterius id scriptum interpretaretur quam me, qui iam per XXX annos ita censeo sentioque Theologos nostros eodem ambitionis agi spiritu magna ex parte quo Papales. liquetque hoc ipsum plus satis ex tot Germaniae bellis seditionibusque togatis: quorum flamma mox et ad vos perveniet, nisi scutum suum opponat Auctoritas publica, omnes fibras sensim ac sine sensu elidat. Vereor tamen ne famae nominisque tui multos excitaveris invidos, ideoque licet tutus agas sub armis veritatis, laedique nequeas, impediare nihilominus ac retardere ne pervenias recta ad summa omnia doctrinae ac virtuti tuae debita.

    Ego quieti devotus, adhucdum versor in Cicerone Gulielmiano3: cui si quid ingenio industriave adstruere potes, ut potes, da quaeso id quoque ceteris tuis in remp. literariam meritis, ac nobiscum ocyus communica. bona fide sub nomine tuo publicabitur, non sine honorifico, hoc est, debito tibi praeconio. Dom. Baudium nuper amisimus4 amicum communem, in quo certe plus amisit Academia Lugdunensis, quam vulgo videtur. erat anima prorsus eximia; et si qua exorbitabat, nemini nocebat quam sibi. Sic igitur paulatim destituor amicitiis meis vetustioribus5, et nunc huius illiusque commilitonis mei fato excitor ut item cogitem de meo. Vix puto mihi esse X superstites quicum olim studui aut peregrinatus sum. At tu, mi Domine, e recentioribus animo meo acceptissime, diu diuque vive ac vige tibi, tuis, nobis, publico. Ita voveo, ita mereris. Scribebam praefestine meo more die XIII Aprilis CIƆIƆCXIIII Heidelbergae.

    Adres: Aen mijn heere mijn heere Hugo6 de Groote pensionaris van Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2.
    2 - Ordinum Pietas.
    3 - Janus Guilielmius (1555-1584) had een nieuwe uitgave van Cicero willen geven, en daartoe verschillende handschriften gecollationneerd. Gruter bezat die collaties. Zie Reifferscheid, Quellen I p. 721. De Cicero van Gruter verscheen 1619.
    4 - Overleden 22 Aug. 1613.
    5 - Zulke ontboezemingen over zijn oude vrienden komen er meer in Gruter's brieven voor; zie b.v. die aan De Bibran en aan Zincgref bij Reifferscheid, Quellen I p. 64 en 73; en no. 177.
    6 - Gecorrigeerd uit ‘Hugejan’.