eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    326. 1614 April 14. Aan P. Bertius1.

    V. Cl. P. Bertio rectori Collegii Theologici Ill. D.D. Ordinum Hollandiae et Westfrisiae. Lugdun. Batav.

    Mirum ni malum nomen tibi factus sum, Berti doctissime, qui libros quos utendos dedisti2 tamdiu apud me detineo; sed partim publicis negotiis, quae

    303

    me distinent, partim itineri Zelandico imputabis quod tam tarde fidem meam libero. Scio eadem omnia maiori apud te usui esse posse, sed mihi quoque libuit explorare quae veterum certamina, quae sententiae fuerint de hodiernis controversiis. Multum enim suspicio antiquitatem, sed eam maxime quae ad Apostolica tempora quam proxime accedit. Video Augustinum ad defensionem Gratiae quaedam nova attulisse, quae et Graecis omnibus et, quantum intelligere possum, ipsi Hieronymo acri alioqui Pelagianorum adversario nunquam probasset. Cassianus autem et Faustus prudenter mihi videntur facturi fuisse si in omni opere pio partes priores potioresve Gratiae tribuissent, atque in iis ipsis quae praestant homines secundum rectae rationis semina ac notitias naturales, non exclusissent operationem Spiritus sancti excitantis ipsas scintillas. Tuto enim haec concedi poterant sine ullo damno liberae voluntatis, qua salva non video quomodo Gratiae nimium tribui possit. Ego refutationem meae Pietatis sine dubio plenam conviciis fortiter expecto, libenter devoraturus quicquid hoc est taedii, dulcissimae patriae causa, cuius in me amor magis magisque accenditur. Vidi Vorstii ἀλεξίϰαϰα adversus Sibrandum3. Mihi nulla videtur esse maioris momenti controversia quam illa de poenitentia et iustificatione quorum inverso ordine mirum in modum mihi videtur labefactari Christiana religio. Perniciosus enim est non minus quam absurdus error, credere ob id te salvum fore, quia salvum fore te credis. Ego quid tu moliaris scire aveo; quicquid est, Deus et tibi et laboribus tuis perpetuus adsit. 14 April. 1614.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 28.
    2 - Zie no. 313.
    3 - Conr. Vorstii Scholia ἀλεξίϰαϰα ad Commentarios Doct. Sibrandi Lubberti. Gouda 1614.