S.P. Accepi Lucanum tuum, Amplissime Groti, vere inquam tuum, quem feliciter adeo restitueris integritati. Quo nomine maximas tibi gratias debet orbis eruditus: Hispania tamen imprimis, cuius nobilem adeo civem, foedis tabescentem vulneribus, sanasti: sed puto, ut superba est natio, nec Batavorum laudibus satis aequa, aut nulla hoc beneficium agnoscet, aut invita. Nobis satis est, quod Lucanus ipse, quantum Batavo debeat, neminem sivit ignorare. Quod si eum ob ingenuam adeo confessionem patria sua minoris facere volet, a Batavis donari poterit civitate, civis futurus nobis acceptissimus. Me quidem, - quem Batavia iamdiu meritis suum2 fecit - mire semper delectavit, maxime sententiarum acumine: deinceps vero tanto etiam futurus gratior, quanto posthac minus erit, quod in eo legendo remoretur ingenii nostri tenuitatem. Quantumvis vero merito suo placuerit vates tuus, tamen dissimulare non debeo, maximam eidem gratiam conciliasse donantis affectum: de quo tantopere gratulor mihi, ut eum ponam in parte non exigua felicitatis meae. Ut vero etiam quomodocumque gratum reapse animum tester, quod unum possum, mitto ad te ἀντίδωρον, Oratorias nostras3: impar quidem donum, sapientum iudicio atque etiam meo: sed minime futurum impar si putare lubeatrationes, cum foecunda gente Meneni4, addo etiam Iunonibus nostris, quae, si augustum nomen tuum de titulo eximatur, munus tuum totum aureum esse minime pervideant, meum vero inauratum esse oculis suis lubentes credant. Fulgor vero hic radiantis auri non usquequaque inutilis erit, quia siquando plorare incipiunt suavissima tua pignora - iocari paullo quaeso liceat tecum - inter crepundia caetera hic etiam liber oculis eorum poterit obiici, qua ratione iamdiu ego, utpote quinque iam liberorum parens - superstites solum numero - placare eos non raro soleo: quod addo ne temere in talibus defugiat quisquam autoritatem meam. Te vero, Vir Amplissime, serio etiam rogatum volo, ne vel semihorulam legendis iis occuperis: quod non eo tantum rogo, quia metuo ne alioqui bonas horas perdas, sed vel maxime, quia pluscula in iis sunt, in quibus nondum mihi satisfacio, quaedam etiam in quibus mihi plane displiceo, eoque omnino metuo ne, si forte in istiusmodi primo
305
incidas, inde aestimes opus universum, atque ita multum de nomine meo apud te deteratur. At extra omne periculum fuero, si titulum legisse contentus, mox librum in angulum aliquem abdas. Quamquam profecto gravissimae occupationes tuae facile metum hunc omnem mihi eximere possint. Et tamen quasi etiam tibi otii quicquam supersit a rebus tuis qua publicis, qua privatis, mittere ad te, iudiciique tui facere non dubitavi minutam quandam commentatiunculam5 nostram, quam ante menses paucos, occasione certa, subito calore ac soloci stylo effudi. Ea describenda prope triduo a redditis mihi literis tuis amanuensis occupatus fuit: quae ratio fuit, cur non statim rescripserim, ne forte id incuria factum putes. Non est autem quod chartas hasce remittas, quia servari poterunt in adventum meum. Quamquam enim propter affinium νεογάμων adventum, et amicorum aliquot expectationem, his fortasse duabus aut tribus hebdomadibus extra urbem pedem ponere non licebit, omnino tamen ad vos excurrere animus, simulac potero; ut vero possim plane adnitar. Quid enim exoptatius mihi contingat, quam ut cum eo colloqui liceat, quem unum prae omnibus mortalibus aestimo, cuius singularis prudentia, atque apud illos autorïtas, qui plurimam in rep. possunt, eam in me spem excitarunt, ut brevi et pacatiorem Remp. et Ecclesiam nec horum licentia, nec illorum tyrannide aeque periclitantem nos habituros putem. Adieci quoque exemplar earum literarum, quas ex Anglia ad Ecclesiastem quemdam transmissas nuper indicium feci. Tuum erit vel totum hoc de literis istis, vel illud saltem dissimulare, ex urbe nostra6 exemplar earum ad te transmissum esse; neque id tam mea caussa peto, quam illius, qui id exemplar mecum communicavit. Nec enim alioqui ei ad quem perscriptae literae - cuius nomen coram retuli - difficile fuerit odorari, unde earum ad te ἀπόγραϕον manarit. In urbe nostra magis magisque residet animorum fervor; quo nomine non mediocriter gaudeo. Non tamen Zelotae sic sese comprimere possunt, quin interdum excidant quaedam etiam publicitus. Nempe difficulter, ut poëta7 ait, ignem celaveris, Lumine qui semper proditur ipse suo. Ita in concione hesterna audire erat Valerium Poplicolam8 intonantem graviter adversus eos, qui perstringunt Ecclesias - ita enim is loquebatur - quasi ereptum ire velint magistratibus ius suum. Duplicem, inquiebat, potestatem facimus; unam autoritatis, ministerii alteram, si modo ea quoque potestas dicenda est. Huic addebat, solis magistratibus datam a Deo autoritatis potestatem; ministris non aliam convenire quam illam ministerii. Provocabat idem Stentorea voce ad omnes doctores nostros, ex quorum monumentis aliud negabat evinci posse, quam penes ministros esse illam ministerii potestatem. Qui sic loquitur, utut fucum faciat imperitioribus, quid tamen aliud quam paratus est abstinere vocabulo autoritativae, ut loquuntur, potestatis, dummodo rem ipsam a magistratibus obtinere possit? Nam certum mihi, non arbitrarium est, haut aliud eum sentire, quam Christum sibi autoritatis potestatem in Ecclesiasticis reservasse, ministris vero executionem totam delegasse: qui iccirco in talibus ex magistratus voluntate minime pendeant. Scilicet qui sic animatus est, gravem306
habuit caussam reos calumniarum agendi omnes eos, qui censent in vocatione ministrorum, ἐπιϰρίσει actionum synodalium, atque aliis Ecclesiae rebus, qua ea publica est, penes magistratum supremum supremam esse potestatem. Similis monetae erat, quod idem, eapse concione, invehebatur in illos, qui, ut aiebat, non omne Dei verbum Ecclesiae Dei putent proponi oportere. Quomodo, inquiebat, fundamenta religionis sufficere aiunt, cum nemo in terrenis tam stulte sapiat, ut fundamentum iecisse contentus, non insuper necessarium plane arbitretur, ut domum superaedificet? Quasi vero qui fundamentum salutaris doctrinae firmiter iecerit, non ipse sit templum Spiritus Sancti superaedificatum super fundamento Prophetarum et Apostolorum. Nec tamen id ab Illustribus Ordinibus agi puto, ut, quemadmodum ille videri volebat, sola doceantur principia religionis nostrae, etsi sola faciant Christianum: verum illud potius, ut cum conclusionum - quarum habitus Theologum facit - aliae aliis clarius certiusque ex principiis consequantur, multae etiam multorum iudicio inde eliciantur, quas alii nec pietate, nec eruditione his inferiores consequi inde inficientur, imo vero noxias censeant homini Christiano: non omnes conclusiones alba signentur linea, sed earum fiat delectus, apud plebem praesertim; quae minime ea decidere, vel etiam capere idonea est, de quibus mille et amplius annis summus in Christiana Ecclesia dissensus fuit. Sed si hos audimus, qui de conclusionibus ad usque seculum nostrum damnatis, aut Graecis saltem Ecclesiis plane ignotis, in Latinam demum post quadringentesimum annum controversis ἐπέχειν licere arbitretur, nec eas tanquam certas, et cognitu necessarias apud plebem urgendas censeat, is - quod non semel audire me commemini - ex Christiana religione Pyrrhoniam cudere velit ἀϰαταληψίαν: quod hactenus ego persuadere mihi non possum: nec tu, scio, tibi, Vir Amplissime; quem cum coniuge salvere iubeo. Neque enim ultra morari te visum. 14 April. 1614.Tui observantissimus
G. Vossius.
Adres: Amplissimo et Clarissimo viro D. Hugoni Grotio, Reip. Roterodamensis Syndico. Roterodamum.