V.C. Isaaco Casaubono H. Grotius S.
Siquid, vir citra comparationem doctissime, meae in te reverentiae, quae summa est, tribuendum putas, siqua in re testari cupis amorem, quo omnes non literatos modo sed et literarum amatores prosequeris, unum hoc beneficium ne mihi deneges oro te atque obtestor. Pii quidam apud nos Theologi, simulque τῶν ἀρχόντων potissimi, cum eos taederet tam diuturni de Praedestinatione certaminis, et viderent accendi morbos dilatione remedii, formulam2 conceperunt, quam putant paci Ecclesiarum constabiliendae non inutilem. Ego cum hic neminem habeam cuius non consilia calore partium suspecta esse possint,
307
ad te aliosque eruditos in Anglia viros confugio, ac discere a vobis expeto, ecquid sit in ea formula, quod Sacris Literis, quod priscae Ecclesiae consensui, quod denique Ecclesiarum quae nunc sunt paci atque concordiae repugnet. Omnino cupio, si permittis, tuo amicorumque tuorum consilio ad hanc deliberationem munitus accedere. Efficiam ut neque te dati consilii neque Ecclesias meae in promovenda pace diligentiae paeniteat. Scripsi eadem de re ad Reverendum D. Decanum3, quem etiam meo nomine interpelles rogo. Utinam auderem et Reverendissimum Eliensem4 addere: sed ne molestus ipsi sim vereor. Rogo etiam literas has ad Savilium cures, quibus ipsi pro tam liberaliter actis gratiis5 gratias reddo. Deus te, Vir summe, diu incolumem servet. XX. Aprilis anni CIƆIƆCXIV. Novi Calendarii.