Gratias tibi frater habeo pro libris comparatis. neque pretii paenitet, quod ut vides transmitto: excepto quod pro Plotino debetur. eum enim ego emi non iusseram, sed pater me inscio adscripserat. Quem tamen si vendere nisi minoris
308
non potes, fac id quoque mihi indices ut mittam tibi intertrimentum. Nulla enim aequitas patitur officium tibi tuum esse damnosum. Heinsio locutus sum Hagae: item Pinackero2 nuper qui mihi tuam in studiis diligentiam summopere commendant. Nihil opus est σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνειν3. Sed tamen perge quaeso promereri illustriora indies virorum doctorum testimonia, quod si feceris confide vitam tibi nec inopem nec indecoram fore. Τὸ τεχνίον πᾶσα γῆ τρέϕει4 Deus tibi adsit. XX. Aprilis CIƆIƆCXIV.Tui amantiss. fr.
H. Grotius.
Sul(p)itium Severum si potes mihi compara. Liber de iure Maiestatis quem nuper emi mihi volueram ac velim etiamnum est Arnisaeus5.
Adres: Eersame voorzyenighe zeer discrete Willem de Groot student wonende ten huyse van den heer doctor Bontius tot Leyden. Met een boeck. Loont den bode.