Vir praestantissime.
Soleo mirari silentium nostrum, cuius culpam tune sustineas an ego, nondum constitui. Memini anno, cum tu hic eras, quam longe aliter futurum uterque nostrum speraverit, atqua alter alteri simus polliciti. Ego non sum mihi conscius neglecti hac in parte officii, ita ut omnibus tuis non responderim. Respondi enim profecto omnibus, et quidem tuis novissimis non semel. Tu an meas semper acceperis nescio, et cupio scire te significante. Nuper vero, simul ac opus nostrum2 publicam lucem vidit, unum ad te misi exemplar, memor et officii et datae fidei. Eram tunc temporis aeger et ϰλινήρης; ex quo factum ut neque ad te neque ad τὸν πάνυ Heinsium scribere potuerim. Confido eruditissimum Erpenium, cui misi aliquot exemplaria et scripsi etiam in lecto, unum eorum tibi, uti rogaveram3, deferendum curasse. Nunc scilicet expeto, quid tu, quid vestri Theologi sitis iudicaturi. Omnibus placere me non posse satis novi; si bonis placuero, hoc est, Orthodoxae et piae antiquitatis amantibus, non lusisse me operam putabo. τοῦτο μὲν οὖν Θεοῦ ἐν γούνασι ϰεῖται ϰαὶ ϰείσϑω. Vale vir ἐϰ ϑυμοῦ προσϕιλέστατε. Habeo nonnulla de quibus tecum libenter garrirem: sed iam tempus non est. Iterum vale et me ama. Londini IX. Kal. Maias CIƆIƆCXIV.
Tui observans
Is. Casaubonus.
Adres: Viro Clarissimo D. Hugoni Grotio ICto. et civitatis Roterodamensis Syndico amico observando. Roterodamum.