eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    336. 1614 Mei 13. Aan P. Bertius1.

    V.C. Petro Bertio H. Grotius. Lugdun. Batav.

    Vidi, vir clarissime, quae a te scripta sunt ad Utembogardum de syllabo nostro testimoniorum ad muniendum edictum ἐνωτιϰὸν. Itaque ut eas quae te implicant difficultates explicem, Martyris, Musculi et Paraei loci, quos non transcripsi, sunt in libro D. Utembogardi2 paginis editionis postremae 26, 27,

    312

    88, 89, 98, 102, 103. Lubbertum ubi rem mecum expendi omittendum puto, ut cuius auctoritas Ordinibus non admodum sit necessaria: si D. Io. Arnoldus3 explere lacunas non potest ego ubi Hagam venero ex bibliotheca D. Utembogardi explebo. Sed ne propterea haereat negotium, potest enim postea inseri quod deerit, neque enim in transcriptione tanta elegantiae habenda est ratio, satis est si commodius possint legi omnia quam in meo charactere. Literam F. primo constitueram ponere, sed omisi postea, quia τὴν ἀποϕατιϰὴν non tribuendo bono spiritui tuo nativis viribus videbam non posse separari ἀπὸ τῆς ϰαταϕατιϰῆς eadem gratiae accepto ferenda: et testimonia fere omnia utrumque dicere aut innuere. Itaque non est hoc quod te moretur. De adiiciendis a te testimoniis, ne operi adiiciatur longior mora quam fert temporis ratio ita mihi videtur, si qua sunt quae habes illustria ad firmandas has propositiones: ‘Deum non invitare homines quibus salutem absolute et praecise decreverit non dare’; item: ‘Electos eos qui credituri et perseveraturi forent’, ea adiicias. de caeteris non nimium mihi videtur laborandum, nisi forte properanti aliquid in mentem veniat. In Nicolai Grevinchovii annotatis locus est unus aut alter Belgicus quem omisi vertere in Latinum, quod ut facias rogo, in describendis quoque testimoniis velim paulo accuratior servetur ordo quam mihi adversaria duntaxat facienti licuit: ita scilicet ut eorumdem auctorum testimonia inter se cohaereant, et auctores ipsi si fieri potest temporum suorum serie collocentur. Neque intercedo quominus si quae testimonia minus congruere videantur deleas: ita enim volo statuas non esse hoc opus meum, sed me qualemcumque symbolam contulisse. Deus, vir reverende, tuos labores omnes ad suam gloriam promoveat. 13 Maii 1614.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 27. Voor den inhoud zie p. 293 n. 2.
    2 - Wtenbogaert's Tractaet van 't Ampt ende Authoriteyt eener Hoogher Christelicker Overheydt, in Kerckelicke saecken (Knuttel 1767), in 1610 tweemaal, en voor de derde maal in 1647 uitgegeven.
    3 - Corvinus.