314
V.C. Danieli Heinsio H. Grotius S.
Henricum Delmanhorstium2 familiariter olim novi, iuvenem puer, cum ambo mirifice eo studio delectaremur, quod nos superbo nimis vocabulo Criticum appellabamus, cum id omne in vocum quarundam abstrusiorum notitia, et rituum quorundam indagatione consisteret: ac memini iam tum tantos illius fuisse progressus ut si cum Carmenta, matrona nobilissima, loquendum hodie esset, aptior vix quisquam posset inveniri cui id negotium mandaretur. In Scholiis Graecis nullus illum locus fugiebat ubi scriptum esset ἔϑος ἦν. Ex eo tempore quantum profecerit, anni enim iam multi sunt, equidem nescio: praesertim vero illud ignoro, quam prope absit a magistro Hippocrate. Ego quidem aegrotavi iam saepius: sed opem ipsius experiri mihi nondum contigit. Ambit nunc et quidem calide Medicam in Academia professionem. hic ego, quid facerem, homo tenerrimae frontis, diu dubitavi. Videbantur mihi multa esse quae spem illi facerent. Primum videntur mihi qui Academiam curant numero docentium mirum in modum delectari: neque ineptum est ut qui sex aliquando Iurisconsultos habuerunt, quatuor habeant Medicos: praesertim cum sint qui ex ingeniorum conflictu voluptatem nescio quam capiant. Deinde, quod minime est contemnendum, non Gallus est, non Germanus, non Flander, ut tuos quoque attingam, sed purus putus Hollandus et quidem Lugdunensis, Baudii voce ‘eques verna’. Tandem haec menti sedit sententia, ad te scribere, qui ipsum tanto melius nosti, quanto posterius cum illo vixisti. Τοῖος γὰρ νόος ἐστί3, meministi caetera. Quare rogo te, ut si videtur tibi Delmanhorstius herbarum ingenia ac vires, humani corporis membra ac recessus intimos, morborum causas ac remedia, ita ut oportet, didicisse, patiaris eum de suo lumine aliis facem accendere: imo tuae commendationi meam quoque adiungas, quod et V.C. Petrum Scriverium, amicum utriusque nostrum veterem, libenter facturum confido. Sin - nolo autem male ominari - tum ut blanda oratione, qua vales plurimum, a proposito infelicis spei eum deterreas, medicusque sis medico. Non leviter enim aegrotare mihi videtur, qui insana ambitione se macerat. Vale Vir Clarissime. XIII Maii CIƆIƆCXIV.
Adres: Erntfeste zeer geleerde wyse voorzyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris van de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.