eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    316

    341. 1614 Mei 29. Van P. Cunaeus1.

    Vir Amplissime.

    Lucanum tuum2, luculentum hercle scriptorem, quem vehementer ego semper amavi, nuper mihi attulit frater tuus: gratissimum id mihi munus fuit, et gratias tibi ago, uti decet, maximas. Sane persaepe cogitaveram integrum commentarium conficere, in quo de rebus pulcherrimis, quarum ille amplam dat materiam, liberrime dissererem, et me efferrem magnifice: nunc consilium muto, et me continebo. Notae enim tuae, breves illae quidem, sed supra modum eruditae, ita mihi animum explevere, nihil ut sit praeterea requirendum. Felicem te, vir Divine, qui paucis chartis et aliud agens, ea conficis, ob quae ceteri multo conatu magnas convectant moles. Saepe irascor laboriosis tuis occupationibus, quas Reip. impendis: intelligo enim quidquid illi das, id omne auferri nobis. rursum, cum video non aliter salvam fore patriam, nisi eam tu et tui similes regant, consolor memetipsum, et iam hac mercede placet illud damnum. Simul cogito apprime illud nostro ordini esse gloriosum, cum tu, qui omnis doctrinae et ingenii princeps es, summum quoque in Republica locum teneas. Rarum enim est, ut iniustus virtutum aestimator populus sua bona intelligat, et magnis viris debitum rependat praemium. Itaque in hac re singulare est tuum fatum: atque id gratulor saeculo nostro. Caeterum pro humanitate tua, qua iam non semel usus es in me, quantum tibi debeam, clarissime Syndice, alio tempore testabor, neque deesse nobis occasio poterit. Iampridem de Rep. Iudaeorum3 quaedam collegi, quae ego cum cura iterum lustrabo, et cum opportunum erit, edam. Multum iuvit nos Hebraismus, a quo fuit imparatus Sigonius4. Interim te rogo, vir amplissime, uti, quo animo hactenus in me fuisti, eodem esse pergas, meque ames. Lugd. Bat. 29 Maii 1614.

    Notes



    1 - Gedrukt Cunaei Epistolae p. 95.
    2 - Zie p. 301 n. 1.
    3 - Cunaeus gaf in 1617 te Leiden ‘de Republica Hebraeorum ll. III’ uit.
    4 - Car. Sigonius, die 1608 te Hanau ‘de Republica Hebraeorum ll. VII’ uitgegeven had.