Viro Illustrissimo, Beniamino Auberio Maurerio, Regis Christianissimi apud Foederatas Belgii Provincias Legato.
Utar libertate, quam dederas, Vir Illustris, et te eo sermone, non quem
319
satis novi, sed quem minus male didici, conveniam. Excusandum habeo, quod nuper Hagae cum essem, salutatum te non venerim, nisi tua tibi prudentia pro me excusationem suggesserit. Non confugiam ad occupationum patrocinium, quae tantae esse non debent ut officia nobis excutiant. Sed cum nuntiatum mihi esset domus tuae acerbum funus, crudo dolori nolui accurrere. Sciebam enim eam esse mixturam humani animi, ut ex duabus queis constat partibus, affectus semper ante rationem emergerent. Minime enim mihi placet illa schola, quae nos commoveri aut laetis aut adversis vetat. Haec sententia primum naturae convitium facit, quae non modo affectus ipsos insevit animo, sed et in corpore sedes et instrumenta quaedam affectibus assignavit: deinde quantum in se est, divinam providentiam exarmat, et magno, si ita loquendum est, aurigae universi stimulum simul fraenumque eripit, cum nec beneficam nec castigatricem manum sentire nos patitur. Longe aliter Christianus Philosophus: dolendum est, inquit, sed et dedolendum. Triste est liberos amittere, sed multo miserius tristitiae modum non posse imponere. Luge, quia malum est orbari dulcissimis pignoribus: sed mox lugere desine, quia malum hoc ad te non mitteret is, qui perfecte bonus est, nisi ex hoc malo bonum posset educere. Qui hostem non habet, quomodo pugnabit? Qui non pugnat, quomodo vincet? Qui non vincit, quomodo coronabitur? Si nunc, Vir Nobilissime, ad te venire posset magnus ille praeco gentium, qui, cum ἀστοργίαν ponit in crimine, Stoicum dogma aperte condemnat, sed alio loco, immergi luctu, Ethnicum esse dicit, non Christianum, non ille te iuberet vim inferre naturae, et contra ictus divinos occallescere animo: neque vero ad miserrimum illud solatium confugeret: ferre debes, quia corrigere non potes. Sed in hanc potius sententiam te alloqueretur. Erepta est tibi portio, tuus sanguis: deinde sexus melioris inter liberos aetate primus, ac spei tanto maioris quanto ad maturitatem propius accesserat. Aegre hoc tibi esse non miror. Pharmacum est. Nulla medicamenta sapore delectant. Sed, ubi quid praebeatur dolendo intellexeris, tum quorsum praebeatur cogitando intellige. Vetera et nova, quae tibi Deus contulit, non tantum vitae subsidia, sed et dignitatis ornamenta, circumspice: praeterea plenam prole pulcherrima domum et auctam nuper felice puerperio. Tot beneficiis delinitum semel vellicare te Deus coepit, ut experiretur, fideliter ipsum an morose diligeres. Ingratum sit unum dolere ereptum, et non multo magis tot alios gaudere servatos. Quod si tamen multorum superstitum salus unius tibi cogitationem eximere non potest, memento patrem esse te. Non est autem paternum, suas delicias tanti facere aliquem, ut (tam) magnum et solidum bonum filio invideat. Si cuius filium Regum aliquis ad se vocasset, ingenti honorum ac divitiarum copia proposita, quis non absentis desiderium tantae felicitatis recordatione facile solaretur? Vocavit hunc ad se Rex ille Regum, quem posthac nunquam a conspectu suo dimoveret. Quid est illo honoratius, qui p(ote)st summa? Quid illo ditius, qui eum possidet, in quo sunt omnia? Hunc revocatum velle in hanc infimam, vilem, inopem, plenam miseriae regionem, et quidem sterili virtutum, foecundo vitiorum saeculo, quo Fides nutat, Charitas friget, animi est suis male consulentis. Adde iam quod non amissus ille, sed praemissus est. Gaude quod vivus adhuc in terris agens, quadam velut tui portione iam coelum possides. Non est longa illa divulsio. Sequeris brevi filium, imo iam sequeris: ex quo illum luges, iam propior illi factus es. Non est dubitandum, Legate Amplissime, quin haec aut his similia Christi Regis Legati dicturi tibi essent, tibi dixerint etiam cum scripta eorum legis. Quod si ad tam divina solatia humani320
aliquid debet accedere, non hoc quidem spernendum est remedium, publicis curis privatas cedere oportere. Vis satis magna negotiorum est, quam tibi suscipiendam mandat Regis tui utilitas et nostra. Tua ex morbo recens, nostra vero magis inveterata et contagia metuens. Haec a te tractata, consu....... de ac.. de.. domestici incommodi sensum minuent primo, deinde auferent. Neque vero haec ideo scribo, Vir prudentissime, quod nesciam me ipso te haec melius scire, aut quod, quae scias, non satis te in usum promere existimem. Sed quia robur quoddam accedit cogitationibus, cum quae nos cogitamus, eadem dicunt alii. Deinde negligendam non putavi hanc occasionem ut officio fungerer tui per quam observantis et studiosi, qualem si me et esse iudicas et semper futurum confidis, tum, quod maxime cupio, ero consecutus. Vale Vir Nobilissime. Rotterodami 5 Iunii 1614.