eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    345. 1614 Juni 16. Aan J. Wtenbogaert1.

    Tandem advenit ex Anglia melior sperato nuntius2: quod eo magis mirandum est, quia res praeter meam postulationem cum Archiepiscopo3 communicata est. Et institutum Ordinum, et formulam Edicti tum Rex tum Episcopi probant. Duo tantum aut tria annotant, de quibus me cum tua pietate aliquoties egisse memini. Tertium illud inter vetita dogmata: Quosdam a Deo ad salutem invitari, quibus omnino salutem non dare decreverit, ita videntur Anglorum quidam interpretati, quasi dictum esset mutato ordine, quosdam a Deo ad salutem invitari, quibus non omnino decreverit salutem dare. Si ita posita essent verba, posset forte haec sententia, ut inanis et supervacua, non tamen ut falsa, damnari. At nostra sententia fuit, damnare absolutum reiectionis decretum, sine praescientia aut conditione peccatorum actualium, infidelitatis, et impoenitentiae. Hoc autem an satis perspicue expressum sit, dubitari potest. Deinde invitationis mentionem facimus: cum tamen non omnem invitationem, et omni tempore, intelligamus. Nam potest verbum Dei etiam his praedicari, quorum damnationem iam Deus certa de causa decreverit: puta eis, qui diu pertinaciter Spiritui Sancto sint reluctati. Itaque cogitavi saepe, an non idem possit verbis clarioribus dici. Nam in Ultraiectinis Canonibus4 addita vox absolute rem pressius notat. Forte tamen tutius sit, certe erit apud Anglos Theologos multo gratius, si idem effatum alicuius laudati auctoris verbis enuntiemus. Poterunt autem de Gratia sufficiente sententiae multae satis perspicuae inveniri. De Magistratuum imperio in Ecclesiam Casaubonus, ut iam olim scriptis editis testatus est, ita sensit, εὐταξίαν ϰαὶ πολιτείαν Ecclesiae ab ipsis regi ac legibus gubernari debere, de fidei articulis Ecclesiae eiusque pastoribus ϰρίσιν deberi, summis Magistratibus ἐπίϰρισιν. Neque negari potest, habere hanc sententiam aliquid veri: nam ut pro se quisque debet apud conscientiam suam de dogmatum veritate statuere, et iudicare antequam credat:

    321

    ita in commune Ecclesia de communi fide ac doctrina debet statuere ac iudicare: quae autem fides et doctrina publice defendenda ac propaganda sit, hoc est proprie Magistratus iudicium, qua Magistratus est, ut ego quidem censeo. Mihi videtur invidia nimiae auctoritatis non parum posse declinari, si testentur Ordines iis se, quae a veteri Ecclesia iuxta Dei verbum perpetuo tradita ac declarata sunt, suum suffragium et auctoritatem adiicere. Ita ego illis respondere soleo, qui Synodum desiderant: mihi non esse minoris vetera Concilia, quae et Manichaeismum et Pelagianismum damnarunt, quam omnes nostri saeculi conventus: praesertim cum ea ipsa Concilia videam niti certis Sacrae Scripturae testimoniis. Scio ego fuisse, qui ex nostro Edicto primitivae Ecclesiae nomen eiecerint: sed eosdem non puto Ecclesiae antiquae, aut Catholicae nomen reformidaturos; praesertim si adiiciantur nominatim ea dogmata, quae ex consensu veteris Ecclesiae tradi iubentur. Haec enim restrictio securos illos faciet, cum alioqui in generali clausula posita primitivae Ecclesiae mentio multo plus videretur includere. Sed hoc maxime videndum est, an sit res satis integra, ut Edicto aliquid adiici, aut detrahi possit. Nam si non est, frustra laboramus. Sin est, et Ecclesiae et Reipublicae, ni fallor, refert, ut aliqua sit peregre Ecclesia, quae cum Reformatae nomine censeatur, factum Ordinum probet. Scis quanto maior pars hominum auctoritate quam veritate ducatur. Rogo te, quod rogari non debes, cum sciam hoc te vel maxime agere, sed tamen te rogo, ut quicquid potes, facias, quo posthac aut pacatiorem, aut certe minus turbidam habeamus Ecclesiam. Deus non amat ἀϰαταστασίαν. Archetypum meum testimoniorum quae ad Edictum pertinent, si habes, velim mihi mittas: sin minus, Bertium ut mittat moneas. Volo enim annotare quaedam ad articulos Lambethanos5, ad quae illa mihi usui erunt. Vale Vir Reverende. 6 Iunii 1614.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 9; Epistolae ecclesiasticae p. 380.
    2 - De brief van Casaubonus, no. 342; zie p. 293 n. 2.
    3 - Abbot.
    4 - Kerckenordeninghe van 1612 (zie p. 245 n. 3): Van 't Ampt der Dienaren des Woordts, § IV: ‘dat Godt yemandt ter verdoemennisse geschapen hebbe, of de Mensche tot de sonde ghenootsaeckt, of yemandt ter salicheyt noodicht dien hy absolutelijck besloten hebbe deselve niet te geven’ enz.
    5 - Zie p. 232 n. 2.